< Liber Numeri 14 >

1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
全會眾都大聲喧嚷,人民哭了一夜。
2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:
以色列子民都抱怨梅瑟和亞郎;全會眾對他們說:「巴不得我們都死在埃及地,都死在曠野裏!
3 Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum?
為什麼上主引我們到那地方死在刀下,叫我們的妻子兒女當作戰利品﹖再回埃及去,為我們豈不更好﹖」
4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.
於是彼此說:「我們另立頭目,回埃及去。」
5 Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.
梅瑟和亞郎遂俯伏在以色列子民全會眾前。
6 At vero Iosue filius Nun, et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
偵探那地方的人中,有農的兒子若蘇厄和耶孚乃的兒子加肋布,他們撕裂了自己的衣服,
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
告訴以色列子民全會眾說:「我們偵探所經過的地方,確是一片極好的地方。
8 si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
若上主恩待我們,必引我們到那裏去,將那地方賜給我們。那實在是一塊流奶流蜜的地方。
9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
只要你們不反抗上主,就不必怕那地方的人民,因為他們要作我們的掠物;護佑他們的,離開了他們,上主卻與我們同在;所以不要怕他們。」
10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis videntibus filiis Israel.
全會眾正說要用石頭砸死他們時,上主的榮耀在會幕上顯示給全以色列子民。
11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
上主對梅瑟說:「這人民輕慢我要到幾時呢﹖我雖在他們中行了那些神蹟,他們仍不相信我,要到幾時呢﹖
12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
我要用瘟疫打擊他們,剷除他們,使你成為一個比他們更強大,更昌盛的民族。」
13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
但是梅瑟對上主說:「埃及人如果聽說這事,因為你曾用威力由他們中領出這民族來,
14 et habitatores Terrae huius, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
他們將說什麼﹖這地方的居民也曾聽說:你上主是在這民族中;你上主曾面對面地發顯出來,你的雲彩常停在他們上面;白日你乘雲柱,黑夜你乘火柱,走在他們前面。
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
現在,如果你消滅這民族如消滅一個人一樣,這些曾聽到你聲名的外邦民族必要議論說:『
16 Non poterat introducere populum in Terram, pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine.
由於上主不能引這民族進入他對他們所誓許的地方,就在曠野將他們殺了。』
17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens:
吾主,如今求你,大發寬容,如你曾聲明說:
18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
上主緩於發怒,富於仁慈,寬赦過犯和罪過,但決不豁免懲罰,父親的過犯,要向子孫追討,直到三代四代。
19 Dimitte, obsecro, peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
求你大發仁慈,寬恕這人民的罪過,就如從埃及一直到現在,你寬赦了他們一樣。」
20 Dixitque Dominus: Dimisi iuxta verbum tuum.
上主回答說:「我就照你祈求的寬赦他們;
21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.
但是我以我的生命,以充滿全地的上主的榮耀起誓:
22 Attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
這些見了我的榮耀,見了我在埃及和曠野裏所行的神蹟的人,已十次試探了我,不聽我的話,
23 non videbunt Terram pro qua iuravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
他們決不能見我對他們祖先誓許的地方;凡輕慢我的人,決不會見到那地方。
24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: et semen eius possidebit eam.
惟有我的僕人加肋布,因懷有另一種精神,全心服從我,我必引他進入他去過的地方,他的後裔必佔有那地方為產業。
25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam Maris rubri.
現今阿瑪肋克人和客納罕人盤據在山谷中,明天你們應轉身向紅海出發,往曠野去。」
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
上主吩咐梅瑟和亞郎說:「
27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.
這個邪惡的會眾抱怨我要到幾時﹖以色列子民抱怨我的話我都聽見了。
28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
你對他們說:我以我的生命起誓:──上主的斷語──我必照你們在我耳中所說的話,對待你們:
29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
你們中凡二十歲以上登過記的,凡抱怨過我的,都要倒斃在這曠野中。
30 non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun.
你們決不得進入我誓許給你們居住的地方,只有耶孚乃的加肋布和農的兒子若蘇厄除外。
31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam: ut videant Terram, quae vobis displicuit.
至於你們的幼童,你們曾說他們要當戰利品的,我要領他們進去,使他們享受你們所輕視的地方。
32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine.
至於你們,你們必倒斃在這曠野中;
33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
你們的子女要在曠野漂流四十年,受你們背信之罰,直到你們的屍首在曠野中爛盡。
34 iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
你們偵探那地方的日子,共計四十天,一天算一年,你們應受四十年的罪罰,叫你們知道我放棄你們是什麼一回事。
35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
我上主既說了,也必對這聚集反抗我的邪惡會眾這樣做:在這曠野他們都要滅絕,在這裏都要死盡。」
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam Terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terrae quod esset mala,
梅瑟派遣去偵探那地方的人,回來以後,對那地方散佈謠言,致使全會眾抱怨梅瑟。
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
這些對那地方講說壞話的人,都遭了災罰,死在上主面前;
38 Iosue autem filius Nun, et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram.
前去偵探那地方的人,只有農的兒子若蘇厄和耶孚乃的兒子加肋布,保全了性命。
39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
梅瑟將這些話告訴了全以色列子民;人民都非常憂悶。
40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.
次日清晨他們起來,要上山頂去,說:「我們犯了罪,現在我們已準備好,要往上主所說的地方去。」
41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
但是梅瑟說:「你們為什麼要違背上主的命令﹖這事必不會成功。
42 Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
不要上去,因為上主不在你們中間,難免不被敵人擊敗。
43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum.
因為阿瑪肋克人和客納罕人在那裏要抵擋你們,你們必喪身刀下;你們既背離了上主,上主自然不再與你們同在。」
44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
他們仍擅自上了山頂;但上主的約櫃和梅瑟沒有由營幕中移動。
45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
住在山中的阿瑪肋克人和客納罕人就下來,擊殺了他們,將他們追擊到曷爾瑪。

< Liber Numeri 14 >