< Liber Numeri 12 >

1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam,
locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
2 et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus iratus est,
et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
3 (Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
4 statim locutus est Dominus ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
6 dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
9 Iratusque contra eos, abiit:
iratusque contra eos abiit
10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
11 ait ad Moysen: Obsecro domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
12 ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod proiicitur de vulva matris suae. ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra.
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
14 Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
16 Profectusque est populus de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan.
profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan

< Liber Numeri 12 >