< Liber Numeri 10 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.
5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotis clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. ego Dominus Deus vester.
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis:
12 profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra primi iuxta imperium Domini per manum Moysi.
14 Filii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadasseur.
24 et in tribu Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli.
30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33 Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere Domine, ad multitudinem exercitus Israel.