< Nehemiæ 11 >
1 Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
3 Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares,
et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Silonitis:
Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
9 et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin,
et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
13 et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
14 et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
15 Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
16 et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octogintaquattuor.
omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
19 Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
20 Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
22 Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iudae in manu regis, iuxta omne verbum populi,
et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
26 et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth,
et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, in Lachis et regionibus eius, et in Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
31 Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
32 Anathoth, Nob, Anania,
Anathoth Nob Anania
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod
Adid Seboim Neballa Loth
35 et Ono valle artificum.
et Ono valle Artificum
36 Et de Levitis portiones Iuda et Beniamin.
et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin