< Nehemiæ 11 >

1 Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares,
Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares,
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Silonitis:
Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis:
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
9 et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin,
Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
13 et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14 et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
15 Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16 et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octogintaquattuor.
omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
19 Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
22 Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iudae in manu regis, iuxta omne verbum populi,
et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:
26 et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth,
et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, in Lachis et regionibus eius, et in Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
32 Anathoth, Nob, Anania,
Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Gethaim,
Asor, Rama, Gethaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod
Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
35 et Ono valle artificum.
et Ono valle artificum.
36 Et de Levitis portiones Iuda et Beniamin.
Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.

< Nehemiæ 11 >