< Micha Propheta 4 >
1 Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi.
末後的日子, 耶和華殿的山必堅立, 超乎諸山,高舉過於萬嶺; 萬民都要流歸這山。
2 Et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
必有許多國的民前往,說: 來吧,我們登耶和華的山, 奔雅各上帝的殿。 主必將他的道教訓我們; 我們也要行他的路。 因為訓誨必出於錫安; 耶和華的言語必出於耶路撒冷。
3 Et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare.
他必在多國的民中施行審判, 為遠方強盛的國斷定是非。 他們要將刀打成犂頭, 把槍打成鐮刀。 這國不舉刀攻擊那國; 他們也不再學習戰事。
4 Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est.
人人都要坐在自己葡萄樹下 和無花果樹下,無人驚嚇。 這是萬軍之耶和華親口說的。
5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra.
萬民各奉己神的名而行; 我們卻永永遠遠奉耶和華-我們上帝的名而行。
6 In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam eieceram, colligam: et quam afflixeram consolabor:
耶和華說:到那日, 我必聚集瘸腿的, 招聚被趕出的和我所懲治的。
7 Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quae laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.
我必使瘸腿的為餘剩之民, 使趕到遠方的為強盛之民。 耶和華要在錫安山作王治理他們, 從今直到永遠。
8 Et tu turris gregis nebulosa filia Sion usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.
你這羊群的高臺、錫安城的山哪, 從前的權柄- 就是耶路撒冷民的國權- 必歸與你。
9 Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
現在你為何大聲哭號呢? 疼痛抓住你彷彿產難的婦人, 是因你中間沒有君王嗎? 你的謀士滅亡了嗎?
10 Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
錫安的民哪, 你要疼痛劬勞,彷彿產難的婦人; 因為你必從城裏出來, 住在田野,到巴比倫去。 在那裏要蒙解救; 在那裏耶和華必救贖你脫離仇敵的手。
11 Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster.
現在有許多國的民聚集攻擊你,說: 願錫安被玷污! 願我們親眼見她遭報!
12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius: quia congregavit eos quasi foenum areae.
他們卻不知道耶和華的意念, 也不明白他的籌劃。 他聚集他們,好像把禾捆聚到禾場一樣。
13 Surge, et tritura filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas: et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.
錫安的民哪,起來踹穀吧! 我必使你的角成為鐵, 使你的蹄成為銅。 你必打碎多國的民, 將他們的財獻與耶和華, 將他們的貨獻與普天下的主。