< Mattheum 16 >
1 Et accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
4 Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
7 At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum, et Sadducaeorum.
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14 At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
15 Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi.
17 Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bariona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. (Hadēs )
19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.