< Mattheum 10 >
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
तवय येशुनी आपला बारा शिष्यसले जोडे बलाईसन भूते काढाना अनी सर्वा रोग अनं सर्वा दुर्बलसले बरं कराना अधिकार दिधा.
2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
त्या बारा शिष्यसना नावे असा शेतस पहिला, पेत्र ज्याले शिमोन म्हणतस अनं त्याना भाऊ अंद्रिया; जब्दीना पोऱ्या याकोब, अनं त्याना भाऊ योहान,
3 Iacobus Zebedaei, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei, et Thaddaeus,
फिलीप्प अनं बर्थलमय; थोमा, अनं मत्तय जकातदार; अल्फीना पोऱ्या याकोब अनं तद्दय;
4 Simon Cananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
शिमोन कनानी अनं येशुले धरीसन देणारा यहुदा इस्कर्योत.
5 Hos duodecim misit Iesus: praecipiens eis et, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
ह्या बारा जणसले येशुनी अशी आज्ञा करीसन धाडं, की, गैरयहूदीसकडे जावानी वाट वरतीन जाऊ नका, अनं शोमरोनी लोकसना कोणताच शहरमा जावू नका;
6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
तर इस्त्राएलसना घरमधला दवडेल मेंढरसकडे जा.
7 Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum.
अनी जावाना येळले अशी घोषणा करा की, स्वर्गना राज्य जोडे येल शे.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
अनं रोगीसले बरं करा, मरेलसले ऊठाडा, कोड लागलेसले शुध्द करा, अनं भूते काढा कारण जे तुमले मोफत मिळनं ते तुम्हीन मोफत द्या.
9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
सोनं, चांदी अनं तांबाना पैसा आपला कंबरबंधमा लेवु नका;
10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
प्रवासकरता झोळी, दुसरा कपडा, जोडा लेवु नका, कारण काम करनारासनं पोषण व्हवाकरता हाई योग्य शे.
11 In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
ज्या ज्या शहरमा गावसमा तुम्हीन जाशात तठे कोण योग्य शे हाई शोधी काढा अनं तुम्हीन तठेन निंघतस तोपावत त्यासना आठेच राहा;
12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
जवय तुम्हीन त्या घरमा जाशात तवय तठे तुमले शांती मिळो असं म्हणा;
13 Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
ते घर चांगलं ऱ्हायनं तर तुम्हीन देयल शांतीना आशिर्वाद त्यासले लागो; अनं जर त्या चांगला नही राहीनात तर तो आशिर्वाद तुमनाकडे परत येवो.
14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
जो कोणी तुमनं स्वागत करावं नही, अनं तुमनं वचन ऐकावु नही, त्या घरमातीन किंवा शहरमातीन निंघतांना आपला पायनी धुळ झटकी टाका.
15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati.
मी तुमले सत्य सांगस, न्यायना दिनले त्या शहरनापेक्षा सदोम अनं गमोरा ह्या प्रदेशले सोपं जाई.
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
लांडगासमा जसं मेंढरूले धाडतस तसं मी तुमले धाडी ऱ्हायनु म्हणीसन तुम्हीन सापनामायक चपळ अनं कबुतरना मायक भोळा बना.
17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
लोकसपाईन सावध राहा; कारण त्या तुमले न्यायलयना स्वाधीन करतीन, अनी त्यासना सभास्थानमा तुमले फटका मारतीन,
18 et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
अनी देशना अधिकारीसले, राजासले अनं गैरयहूदीसले समजाले पाहिजे की तुम्हीन मना साक्षीदार शेतस, म्हणीसन तुमले त्यासनासमोर नेतीन.
19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
जवय तुमले त्यासना स्वाधीन करतीन तवय कसं काय बोलानं यानी चिंता करू नका, कारण तुमले जे काही बोलना शे हाई त्याच येळले तुमले सुचाडाई जाई.
20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
कारण बोलणारा तुम्हीन नही, तर तुमना स्वर्गना बापना आत्मा हाऊच तुमनामा बोलणारा शे,
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
भाऊ भाऊले अनी बाप आपला पोऱ्याले मारा करता धरी दि; पोऱ्या मायबापसं विरूध्द ऊठतीन, त्यासले मारी टाकतीन;
22 et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
मना नावमुये सर्वा लोके तुमनी निंदा करतीन; पण जो शेवटपावत टिकी राही त्यानंच तारण व्हई.
23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
जवय एक गावमा तुमना छळ व्हई तवय दुसरा गावमा पळी जा; मी तुमले खरंखरं सांगस की, याना पहिले तुमनं इस्त्राएलना सर्वा नगरसमा फिरीनं व्हस नही, तोपावत मनुष्यना पोऱ्या ई जाई.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
गुरूपेक्षा शिष्य थोर नही अनी मालकपेक्षा नोकर थोर नही.
25 sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?
शिष्यसनी गुरूनामायक अनी नोकरनी मालकनामायक व्हावं, इतलंच त्यासले पुरं, घर धनीले सैतान म्हणतस, तर घरना लोकसले का बरं नही म्हणतीन?
26 Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
यामुये त्यासले घाबरू नका; कारण उघडामा ई अस काहीच झाकायल नही अनी कळाव नही अस काहीच गुप्त नही.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
जे मी तुमले अंधारमा सांगस, ते उजेडमा बोला, अनी जे काही तुम्हीन कानतीन ऐकतस ते धाबावर जाईन प्रचार करा.
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam. (Geenna )
ज्या शरिरना नाश करतस पण आत्माना नाश कराले समर्थ नही त्यासले घाबरू नका, तर आत्मा अनं शरीर ह्या दोन्हीसले नरकमा नाश कराले जो परमेश्वर समर्थ शे त्याले घाबरा. (Geenna )
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro?
एक नाणामा दोन चिमण्या ईकतस की, नही? तरी पण तुमना स्वर्गना बापशिवाय त्यापाईन एक बी जमीनवर पडस नही.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
तुमना डोकावरना सर्वा केस बी मोजेल शेतस.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
म्हणीन घाबरू नका, कारण बराच चिमण्यासपेक्षा तुमनं मोल अधिक शे.
32 Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est:
जो कोणी लोकसना समोर मना स्विकार करी, त्याना स्विकार मी मना स्वर्गना बापसमोर करसु;
33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
पण जो कोणी लोकसना समोर माले नाकारी, त्याना नाकार मी मना स्वर्गना बापसमोर करसु;
34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium.
अस नका समजा; की मी पृथ्वीवर शांतता कराले येल शे; मी शांतता कराले नही तर तलवार चालाडाले येल शे.
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
कारण पोऱ्या अनं बाप, पोर अनं माय, सुन अनं सासु, यासमा फुट पाडाकरता मी येल शे;
36 et inimici hominis, domestici eius.
अनी माणुसनाच घरना लोके त्याना वैरी व्हतीन.
37 Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus.
जो कोणी मनापेक्षा बाप अनं मायवर जास्त प्रेम करस तो माले योग्य नही; जो मनापेक्षा पोऱ्यावर किंवा पोरवर जास्त प्रेम करस तो माले योग्य नही;
38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
अनी जो कोणी स्वतःना क्रुसखांब उचलीन मनामांगे येस नही तो माले योग्य नही.
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
जो स्वतःना जिवले वाचाडी तो त्याले गमाडी, अनी जो मनाकरता स्वतःना जिव गमाडी, तो त्याना जिवले वाचाडी.
40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
जो तुमना स्विकार करस, तो मना स्विकार करस अनी जो माले स्वीकारस, तो ज्यानी माले धाडेल शे त्याले स्वीकारस.
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
जो संदेष्टाले म्हणीन स्वीकारस त्याले संदेष्टानं प्रतिफळ मिळी; अनी न्यायी माणुसले न्यायी म्हणीसन जो त्याना स्विकार करी, त्याले न्यायीजणसना प्रतिफळ मिळी;
42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
मी तुमले खरंखरं सांगस, जो कोणी ह्या धाकलासपैकी एकले मना शिष्य समजीन गल्लासभर थंड पाणी पाजी, तर त्याले त्यानं प्रतिफळ मिळाशिवाय रावावू नही.