< Marcum 1 >
1 Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
4 Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: veniet fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galileae: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum Sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11 Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
16 Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
17 et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
24 dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti ante tempus perdere nos? scio quod sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28 Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Iacobo, et Ioanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia eiiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dicit ei: Si vis, potes me mundare.
41 Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et comminatus est ei, statimque eiecit illum:
44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.