< Lucam 7 >
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret, et sanaret servum eius.
4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum solicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes.
5 diligit enim gentem nostram: et synagogam ipse aedificavit nobis.
6 Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres.
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alio veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit.
9 Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
10 Et reversi, qui missi fuerant domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
11 Et factum est: deinceps ibat Iesus in civitatem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa.
12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
15 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem.
18 Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus?
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
21 (in ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
22 Et respondens, dixit illis: Euntes renunciate Ioanni quae audistis, et vidistis: Quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
24 Et cum discessissent nuncii Ioannis, coepit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam:
27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
28 Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
29 Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis.
30 Pharisaei autem, et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus adinvicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
33 Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.
34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum.
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
36 Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
38 et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat.
39 Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae, et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
40 Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
41 Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
43 Respondens Simon dixit: Aestimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
47 Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata tua.
49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.