< Lucam 6 >

1 Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus.
ᎯᎠᏃ ᏄᎵᏍᏔᏁ ᏔᎵᏁ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬ ᎢᎬᏱᏱ ᏄᎵᏐᏃᎢ, ᎾᏍᎩ ᏠᎨᏏ ᎤᏣᎴᏍᏗ ᏓᏫᏒ ᎤᎶᏎᎢ, ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᏚᏂᏍᎫᏕᏎ ᎤᏣᎴᏍᏗ, ᎠᎴ ᎤᏂᏍᏗᎨ ᎠᎾᏍᎪᎵᏰᏍᎨ ᏧᏃᏰᏂ.
2 Quidam autem Pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
ᎩᎶᏃ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎯᎠ ᏂᎬᏩᏂᏪᏎᎴᎢ, ᎦᏙᏃ ᏂᎯ ᏂᏣᏛᏁᎭ ᎾᏍᎩ ᎢᎬᏛᏁᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᎨᏒ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬ ᎢᎦ.
3 Et respondens Iesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
ᏥᏌᏃ ᏚᏁᏤᎸ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᏝᏍᎪ ᎾᏍᏉ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏱᏥᎪᎵᏰᎣᎢ, ᎾᏍᎩ ᏕᏫ ᏄᏛᏁᎸᎢ, ᎠᎪᏄ ᏧᏲᏏᏍᎨ ᎤᏩᏒ ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏣᏁᎮᎢ?
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
ᎾᏍᎩ ᏧᏴᎴ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵ ᎠᏓᏁᎸᎢ, ᎠᎴ ᏧᎩᏎ ᎠᎴ ᏧᎨ ᎦᏚ ᎠᎦᏙᏗ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᏥᏚᏁᎴ ᎾᏍᎩ ᏣᏁᎮᎢ; ᎾᏍᎩ ᏂᏚᏳᎪᏛᎾ ᏥᎩ ᎩᎶ ᎤᎩᏍᏗᏱ ᎠᏥᎸ-ᎠᏁᎶᎯ ᎤᏅᏒ.
5 Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
ᎠᎴ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᎾᏍᏉ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬ ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᎤᏤᎵᎦ.
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
ᎯᎠᏃ ᎾᏍᏉ ᏄᎵᏍᏔᏁ Ꮕ-ᏩᏓᎴ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬᎢ, ᎾᏍᎩ ᏭᏴᎴ ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ ᎠᎴ ᏚᏕᏲᏁᎢ; ᎾᎿᎭᏃ ᎡᏙᎮ ᎠᏍᎦᏯ ᎠᎦᏘᏏᏗᏢ ᎤᏬᏰᏂ ᎤᏩᎢᏎᎸᎯ
7 Observabant autem Scribae, et Pharisaei si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum.
ᏗᏃᏪᎵᏍᎩᏃ ᎠᎴ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎬᏩᏯᏫᏍᎨᎢ, ᏥᎪ ᎬᏩᏓᏅᏬᏗᏉ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬ ᎢᎦ ᎠᏁᎵᏍᎨᎢ, ᎾᏍᎩ ᎪᎱᏍᏗ ᎬᏩᏄᎯᏍᏙᏗ ᎤᏂᏲᎮᎢ.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
ᎠᏎᏃ ᎠᎦᏔᎮ ᏄᏍᏛ ᏓᎾᏓᏅᏖᏍᎬᎢ, ᎠᎴ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴ ᎠᏍᎦᏯ ᎤᏩᎢᏎᎸᎯ ᎤᏬᏰᏂ; ᏔᎴᎲᎦ, ᎠᎴ ᎠᏰᎵ ᎭᎴᏂᎦ. ᏚᎴᏅᏃ ᎤᎴᏂᎴᎢ.
9 Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
ᎿᎭᏉᏃ ᏥᏌ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᏑᏓᎴᎩ ᏓᏨᏯᏛᏛᏂ; ᎦᏙ ᏚᏳᎪᏗ ᎤᎾᏙᏓᏆᏍᎬᎢ? ᎣᏍᏛᏍᎪ ᏗᎦᎸᏫᏍᏓᏁᏗᏱ, ᎤᏲᎨ ᏗᎦᎸᏫᏍᏓᏁᏗᏱ? ᎬᏅ ᎠᏍᏕᎸᏗᏱ, ᎠᏓᎯᏍᏗᏱᎨ?
10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius.
ᏚᎧᎿᎭᏂᏙᎸᏃ ᎬᏩᏚᏫᏛ ᏂᎦᏛ ᏄᎾᏛᏅᎢ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎴ ᎠᏍᎦᏯ; ᎭᏙᏯᏅᎯᏛ. ᎾᏍᎩᏃ ᏄᏛᏁᎴᎢ; ᎤᏬᏰᏂᏃ ᎤᏗᏩᏎ ᎾᏍᎩᏯ ᏐᎢ ᏄᏍᏛ ᏄᎵᏍᏔᏁᎢ.
11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de Iesu.
ᎤᏂᎧᎵᏤᏃ ᎤᏂᏔᎳᏬᏍᎬᎢ; ᏚᎾᎵᏃᎮᎴᏃ ᎤᏅᏒ ᎢᏳᏅᏁᏗᏱ ᏥᏌ.
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
ᎯᎠᏃ ᏄᎵᏍᏔᏁ ᎾᎯᏳᎢ, ᎾᏍᎩ ᎣᏓᎸ ᏭᎶᎭ ᎤᏓᏙᎵᏍᏔᏅᏎᎢ, ᎠᎴ ᎤᏨᏓᏇ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᏓᏙᎵᏍᏓᏁᎲᎢ.
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et Apostolos nominavit)
ᎿᎭᏉᏃ ᎢᎦ ᏄᎵᏍᏔᏅ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏫᏚᏯᏅᎮᎢ; ᎾᏍᎩᏃ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎨᏒ ᏔᎳᏚ ᎢᏯᏂᏛ ᏚᏑᏰᏎᎢ, ᎠᎴ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᏚᏬᎡᎢ —
14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum,
ᏌᏩᏂ, ᎾᏍᎩ ᎾᏍᏉ ᏈᏓ ᏚᏬᎡᎢ, ᎡᏂᏗᏃ ᎾᏍᎩᏉ ᎤᏅᏟ. ᏥᎻ ᎠᎴ ᏣᏂ, ᏈᎵᎩ ᎠᎴ ᏆᏙᎳᎻ,
15 Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur zelotes,
ᎹᏚ ᎠᎴ ᏓᎻ, ᏥᎻ ᎡᎵᏈ ᎤᏫᏥ, ᏌᏩᏂᏃ ᏏᎶᏗ ᏣᏃᏎᎰᎢ,
16 et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor.
ᏧᏓᏏᏃ ᏥᎻ ᏗᎾᏓᏅᏟ, ᎠᎴ ᏧᏓᏏ ᎢᏍᎦᎳᏗ ᎾᏍᎩ ᎠᏓᎶᏄᎮᏍᎩ ᏥᏄᎵᏍᏔᏁᎢ.
17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
ᎾᏍᎩᏃ ᎢᏧᎳᎭ ᏧᏂᎦᏐᎠᏒ ᎤᏬᏓᎸ ᎤᎴᏁᎢ. ᎠᎴ ᎤᏂᏣᏘ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎠᎴ ᎤᏂᏧᏈᏍᏗ ᏴᏫ ᏂᎬᎾᏛ ᏧᏗᏱ ᎠᎴ ᏥᎷᏏᎵᎻ ᏅᏓᏳᏂᎶᏒᎯ, ᎠᎴ ᏔᏯ ᎠᎴ ᏌᏙᏂ ᎠᎺᏉᎯ ᎤᎶᏗ ᏅᏓᏳᏂᎶᏒᎯ, ᎾᏍᎩ ᏧᏂᎷᏤ ᎬᏩᏛᎦᏁᏗᏱ, ᎠᎴ ᏗᎨᏥᏅᏬᏗᏱ ᏚᏂᏢᎬᎢ.
18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
ᎠᎴ ᎠᏂᎦᏓᎭ ᏗᏓᏅᏙ ᎬᏩᎾᏕᏯᏙᏗᏕᎩ [ ᎤᏂᎷᏤᎢ ]; ᎠᎴ ᏕᎨᏥᏅᏩᏁᎢ.
19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
ᏂᎦᏛᏃ ᎤᏂᏣᏘ ᎨᏒ ᎠᎾᏟᏂᎬᏁᎮ ᎬᏩᏒᏂᏍᏗᏱ. ᎾᏍᎩᏰᏃ ᎨᏒ ᏗᏓᎴᎲᏍᎨ ᎤᏓᏅᏬᏗ ᎨᏒ ᎠᎴ ᏚᎾᏗᏫᏍᏗᏍᎨ ᎾᏂᎥᎢ.
20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei.
ᏚᏌᎳᏓᏁᏃ ᏗᎦᏙᎵ ᏚᎧᎾᏁ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ, ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᎣᏏᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᎤᏲ ᎢᏣᏛᎿᎭᏕᎩ; ᎢᏣᏤᎵᏰᏃ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎨᏒᎢ.
21 Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis.
ᎣᏏᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᏗᏥᏲᏏᏍᎩ ᎪᎯ ᎨᏒᎢ; ᏙᏓᏦᎸᏏᏰᏃ. ᎣᏏᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᏗᏣᏠᏱᎯ ᎪᎯ ᎨᏒᎢ; ᏛᏥᏰᏥᏰᏃ.
22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
ᎣᏏᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᎢᏳᏃ ᏴᏫ ᎨᏥᏂᏆᏘᎮᏍᏗ, ᎠᎴ ᎨᏣᏓᏓᎴᏗᏍᎨᏍᏗ, ᎠᎴ ᎦᎨᏥᏐᏢᏕᏍᏗ, ᎠᎴ ᎠᏂᏍᎦᎩᏳ ᎨᏎᏍᏗ ᏕᏣᏙᎥ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᏲ ᎾᏍᎩᏯᎢ, ᏴᏫ ᎤᏪᏥ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎨᏍᏗ.
23 Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant Prophetis patres eorum.
ᎢᏣᎵᎮᎵᎨᏍᏗ ᎾᎯᏳ ᎢᎦ, ᎠᎴ ᏕᏣᎵᏔᏕᎨᏍᏗ ᎢᏣᎵᎮᎵᎬᎢ; ᎬᏂᏳᏉᏰᏃ ᎤᏣᏘ ᎡᏣᎫᏴᎡᏗ ᎦᎸᎳᏗ; ᎾᏍᎩᏯᏰᏃ ᏧᏂᏙᏓ ᏂᏚᏅᏁᎴ ᎠᎾᏙᎴᎰᏍᎩ.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.
ᏂᎯᏍᎩᏂ ᏗᏤᎾᎢ ᏥᎩ, ᎤᏲ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ! ᎦᏳᎳᏰᏃ ᎢᏥᎭ ᎢᏥᎦᎵᏍᏓᏗᏍᎩ.
25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
ᎤᏲᎢᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᏗᏦᎸᏒᎯ! ᏙᏛᏥᏲᏏᏌᏂᏰᏃ. ᎤᏲᎢᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᎢᏥᏰᏣᏍᎩ ᏥᎩ ᎪᎯ! ᎤᏲᏰᏃ ᎢᏣᏓᏅᏔᏩᏕᎨᏍᏗ ᎠᎴ ᏕᏣᏠᏱᎮᏍᏗ.
26 Vae cum benedixerint vobis omnes homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
ᎤᏲᎢᏳ ᎢᏣᎵᏍᏓᏁᏗ ᎾᎯᏳ ᏂᎦᏗᏳ ᏴᏫ ᎣᏏᏳ ᎨᏥᏃᎮᏍᎨᏍᏗ! ᎾᏍᎩᏯᏰᏃ ᏧᏂᎦᏴᎵᎨ ᏂᏚᏂᎸᏉᏕ ᎤᎾᏠᎾᏍᏗ ᎠᎾᏙᎴᎰᏍᎩ.
27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos.
ᎠᏎᏃ ᎯᎠ ᏂᏨᏪᏎᎭ ᏂᎯ ᏥᏍᎩᏯᏛᎦᏁᎭ; ᏕᏥᎨᏳᏎᏍᏗ ᎨᏥᏍᎦᎩ, ᎣᏍᏛ ᏂᏕᏣᏛᏁᎮᏍᏗ ᎨᏥᏂᏆᏘᎯ,
28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
ᎣᏍᏛ ᏕᏥᏁᏤᎮᏍᏗ ᎨᏥᏍᎩᏅᏗᏍᎩ, ᎠᎴ ᎢᏣᏓᏙᎵᏍᏗᏍᎨᏍᏗ ᎨᏥᏙᎵᏍᏗᏱ ᎦᎨᏥᏐᏢᏗᏍᎩ.
29 Et qui te percutit in maxillam unam, praebe illi et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
ᎩᎶᏃ ᎯᎪᏆᎵᎢ ᎢᏨᏂᎮᏍᏗ ᏐᎢᏱ ᎾᏍᏉ ᎯᏯᎵᏍᎪᎸᏓᏁᎮᏍᏗ; ᎩᎶᏃ ᎤᏛᏃᎯ ᏣᎾᎡᎮᏍᏗ, ᎾᏍᏉ ᎭᏫᏂ ᏣᏄᏬ ᏞᏍᏗ ᎯᎨᏳᏔᏅᎩ.
30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
ᎾᏂᎥ ᎨᏣᏔᏲᏎᎯ ᏕᎯᏁᎮᏍᏗ; ᎪᎱᏍᏗᏃ ᏣᎾᎥ ᏣᎩᎡᎯ ᏞᏍᏗ ᎯᏔᏲᏎᎸᎩ.
31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
ᎾᏍᎩᏯᏃ ᏄᏍᏛ ᎢᏣᏚᎵᏍᎬ ᎢᎨᏣᏛᏁᏗᏱ ᏴᏫ, ᎾᏍᎩᏯ ᎾᏍᏉ ᏂᏕᏣᏛᏁᎮᏍᏗ.
32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
ᎢᏳᏰᏃ ᎨᏥᎨᏳᎯᏉ [ ᎤᏅᏒ ] ᏱᏗᏥᎨᏳᎭ, ᎦᏙ ᎢᏥᎭ ᎦᏰᏣᎵᎡᎵᏤᏗ ᎨᏒᎢ? ᎠᏂᏍᎦᎾᏰᏃ ᎾᏍᏉ ᏚᏂᎨᏳᏐ ᎬᏩᏂᎨᏳᎯ.
33 Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt; quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
ᎢᏳ ᎠᎴ ᎣᏍᏛ ᏱᏂᏗᏣᏛᏁᎭ ᎣᏍᏛ ᎢᎨᏣᏛᏁᎯ, ᎦᏙ ᎢᏥᎭ ᎦᏰᏣᎵᎡᎵᏤᏗ ᎨᏒᎢ? ᎠᏂᏍᎦᎾᏰᏃ ᎾᏍᏉ ᎾᏍᎩᏯ ᎾᎾᏛᏁᎰᎢ.
34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere; quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.
ᎢᏳ ᎠᎴ ᏛᎪᎩᏁᎵ ᏗᏤᎵᏎᎯ ᏱᏗᏣᏙᎳᏍᏗᎭ; ᎦᏙ ᎢᏥᎭ ᎦᏰᏣᎵᎡᎵᏤᏗ ᎨᏒᎢ? ᎠᏂᏍᎦᎾᏰᏃ ᎾᏍᏉ ᎠᏂᏍᎦᎾ ᏓᎾᏙᎳᏍᏗᏍᎪᎢ, ᎾᏍᎩ ᎢᎦᎢ ᏔᎵᏁ ᎥᎨᏥᏁᏗᏱ.
35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
ᏂᎯᏍᎩᏂ ᏕᏥᎨᏳᏎᏍᏗ ᎨᏥᏍᎦᎩ, ᎠᎴ ᎣᏍᏛ ᏕᏥᎸᏫᏍᏓᎡᎮᏍᏗ, ᎠᎴ ᎢᏣᏓᏙᎳᏍᏗᏍᎨᏍᏗ ᎤᏚᎩ ᏂᏨᏒᎾ ᎥᎡᏥᏂᏗᏱ ᎪᎱᏍᏗ; ᎤᏣᏘᏃ ᎡᏣᎫᏴᎡᏗ ᎨᏎᏍᏗ, ᏩᏍᏛᏃ ᎦᎸᎳᏗᏳ ᎡᎯ ᏧᏪᏥ ᎨᏎᏍᏗ ᏂᎯ; ᎾᏍᎩᏰᏃ ᎣᏍᏛ ᏂᏓᏛᏁᎰ ᏄᎾᎵᎮᎵᏣᏛᎾ ᎠᎴ ᎤᏂᏲᎢ.
36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎢᏣᏓᏙᎵᏣᏘᏳ ᎨᏎᏍᏗ, ᎾᏍᎩᏯ ᎢᏥᏙᏓ ᎾᏍᏉ ᎤᏓᏙᎵᏣᏗᏳ ᏥᎩ.
37 Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
ᏞᏍᏗ ᎢᏣᏓᎳᏫᏎᎸᎩ, ᏂᎯᏃ ᎥᏝ ᏴᎦᏰᏥᎳᏫᏏ; ᏞᏍᏗ ᏗᏣᏓᏚᎪᏓᏁᎸᎩ, ᏂᎯᏃ ᎥᏝ ᏱᏙᎦᏰᏧᎪᏓᏏ; ᏕᏥᏙᎵᎨᏍᏗ ᎨᏥᏍᎦᏅᏤᎯ, ᏂᎯᏃ ᎠᏎ ᎡᏥᏙᎵᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ;
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
ᎢᏣᏓᏁᎮᏍᏗ, ᏂᎯᏃ ᎠᏎ ᎡᏥᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ; ᎣᏍᏛ ᎠᏟᎶᏛ, ᎠᏍᏓᏲᏔᏅᎯ, ᎠᎴ ᎠᏖᎸᏅᎯ, ᎠᎴ ᎬᏤᏬᎩ, ᎨᏥᏁᏗ ᎨᏎᏍᏗ ᏴᏫ ᏕᏣᏓᏠᎲᎢ. ᏄᏍᏛᏰᏃ ᎢᏣᏓᏟᎶᎡᎸ ᎾᏍᎩᏯ ᎾᏍᏉ ᎡᏣᏟᎶᎡᏗ ᎨᏎᏍᏗ;
39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
ᎯᎠᏃ ᏄᏪᏎ ᏚᏟᎶᏍᏓᏁᎴᎢ; ᏥᎪᏗᎨᏫ ᏰᎵᏉ ᏯᏘᏄᎦ ᏗᎨᏫ? ᏝᏍᎪ ᎢᏧᎳ ᎠᏔᎴᏒ ᏱᏙᎬᏂᎸᎩ?
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius.
ᏗᏕᎶᏆᏍᎩ ᎥᏝ ᎤᏟ ᏱᎾᏥᎸᏉᏙ ᎡᏍᎦᏉ ᏧᏪᏲᎲᏍᎩ; ᎾᏂᎥᏍᎩᏂ ᎤᏂᏍᏆᏛᎯ ᏧᏁᏲᎲᏍᎩ ᏄᏍᏛ ᎾᏍᎩᏯ ᎨᏎᏍᏗ.
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
ᎠᎴ ᎦᏙᏃ ᎢᎯᎪᏩᏘᏍᎪ ᎤᏢᏓᎸᏛ ᎤᎦᏑᎲᎢ ᏗᏍᏓᏓᏅᏟ, ᏁᎵᏍᎬᎾᏃ ᎢᎨᏐ ᎤᏃᏍᏛ ᎠᏓ ᏨᏒ ᏣᎦᏑᎲᎢ?
42 Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater sine eiiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
ᎠᎴ ᎦᏙ ᏱᎦᎵᏍᏙᏓ ᎯᎠ ᏱᏂᏪᏏ ᏗᏍᏓᏓᏅᏟ; ᏗᎾᏓᏅᏟ ᎬᎸᏏ ᎤᏢᏓᎸᏛ ᏣᎦᏑᎲᎢ, ᏨᏒᏃ ᏂᎪᏩᏘᏍᎬᎾ ᎤᏃᏍᏛ ᎠᏓ ᏨᏒ ᏣᎦᏑᎲᎢ? ᏣᏠᎾᏍᏗ! ᎢᎬᏱ ᎯᎸ ᎤᏃᏍᏛ ᎠᏓ ᏨᏒ ᏣᎦᏑᎲᎢ, ᎿᎭᏉᏃ ᎬᏂᎨᏒᎢᏳ ᏣᎪᏩᏛᏗᏱ ᎨᏎᏍᏗ ᎯᎸᎡᏗᏱ ᎤᏢᏓᎸᏛ ᏗᏍᏓᏓᏅᏟ ᎤᎦᏑᎲᎢ.
43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
ᎣᏍᏛᏰᏃ ᏡᎬ ᎥᏝ ᎤᏲ ᏯᏓᏛᏍᎪᎢ; ᎠᎴ ᎤᏲ ᏡᎬ ᎥᏝ ᎣᏍᏛ ᏯᏓᏛᏍᎪᎢ.
44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
ᏡᎬᏰᏃ ᎪᎵᏍᏙᏗ ᎨᏐ ᏄᏍᏛ ᎤᏩᏒ ᎠᏓᏛᏍᎬᎢ; ᏥᏍᏚᏂᎩᏍᏗᎯᏰᏃ ᎥᏝ ᏒᎦᏔ-ᎢᏳᎾᏍᏗ ᏱᏓᎾᏕᏍᎪ ᏴᏫ, ᎠᎴ ᎠᏄᎦᎸᎯ ᎥᏝ ᏖᎸᎳᏗ ᏱᏓᎾᏕᏍᎪᎢ.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
ᎣᏍᏛ ᏴᏫ ᎣᏍᏛ ᎤᏍᏆᏂᎪᏛ ᎤᎾᏫᏱ ᎣᏍᏛ ᎨᏒ ᎦᎾᏄᎪᏫᏍᎪᎢ; ᎤᏲᏃ ᏴᏫ ᎤᏲ ᎤᏍᏆᏂᎪᏛ ᎤᎾᏫᏱ ᎤᏲ ᎨᏒ ᎦᎾᏄᎪᏫᏍᎪᎢ; ᎤᏣᏛᏰᏃ ᎤᎾᏫ ᎤᏪᎲ ᎠᎰᎵ ᎧᏁᎪᎢ.
46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico?
ᎠᎴ ᎦᏙᏃ ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᏣᎬᏫᏳᎯ, ᎢᏍᎩᏲᏎᎰᎢ, ᏂᏥᏪᏍᎬᏃ ᏂᏣᏛᏁᎲᎾ ᎢᎨᏐᎢ?
47 Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit:
ᎩᎶ ᎠᎩᎷᏤᎮᏍᏗ, ᎠᎴ ᎠᏛᎩᏍᎨᏍᏗ ᏂᏥᏪᏍᎬᎢ, ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᎾᏛᏁᎮᏍᏗ, ᏓᏨᎾᏄᎪᏫᏎᎵ ᏓᏤᎸ ᎾᏍᎩ;
48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat supra petram.
ᎠᏍᎦᏯ ᏓᏤᎸ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᏧᏁᏍᎨᎮᎢ, ᎠᎴ ᎭᏫᏂ ᏧᏍᎪᏎᎢ, ᎠᎴ ᎦᎫᏍᏛᏗ ᏅᏲᎯ ᏧᏝᏁᎢ; ᎤᏃᎱᎦᏅᏃ ᎡᏉᏂ ᎾᎿᎭᎠᏓᏁᎸ ᎠᏍᏓᏱᏳ ᎬᏂᎵᎯᎮᎢ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᎬᏩᏖᎸᏗ ᏱᎨᏎᎢ; ᏅᏲᎯᏰᏃ ᎦᎧᎮᎢ.
49 Qui autem audit, et non facit: similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
ᎾᏍᎩᏍᎩᏂ Ꮎ ᎤᏛᎦᏅᎯ, ᏄᏛᏁᎸᎾᏃ, ᎾᏍᎩ ᎠᏍᎦᏯ ᏓᏤᎸ ᏂᏚᎫᏍᏓᎥᎾ ᎦᏙᎯᏉ ᎠᏓᏁᎸ ᏧᏁᏍᎨᎮᎢ; ᎡᏉᏂᏃ ᎾᎿᎭᎤᎵᏂᎩᏗᏳ ᎬᏂᎵᎯᎮᎢ, ᎩᎳᏉᏃ ᎢᏴᏛ ᎤᏪᏇᏴᏎᎢ; ᎤᏍᎦᏎᏗᏳᏃ ᏄᎵᏍᏔᏁ ᎤᏲᏨ ᎾᏍᎩ ᎠᏓᏁᎸᎢ.

< Lucam 6 >