< Lucam 15 >
1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 Et murmurabant Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 Et ait ad illos parabolam istam, dicens:
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonagintanovem in deserto, et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat eam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6 et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam, quae perierat.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent poenitentia.
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat eam?
9 Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram?
10 Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!
18 Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te:
19 iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum.
21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.
22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius:
23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
25 Erat autem filius eius senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam, et chorum:
26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.
27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.
29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi hoedum ut cum amicis meis epularer:
30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.