< Lucam 14 >
1 Et factum est cum introisset Iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Iesus dixit ad Legisperitos, et Pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare?
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
5 Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
6 Et non poterant ad haec respondere illi.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo,
9 et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos neque divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio.
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos:
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia.
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te habe me excusatum.
19 Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum.
20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21 Et reversus servus nunciavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas, et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27 Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?
31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
32 alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renunciat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur?
35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.