< Lucam 13 >

1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nunciantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
ཨཔརཉྩ པཱིལཱཏོ ཡེཥཱཾ གཱལཱིལཱིཡཱནཱཾ རཀྟཱནི བལཱིནཱཾ རཀྟཻཿ སཧཱམིཤྲཡཏ྄ ཏེཥཱཾ གཱལཱིལཱིཡཱནཱཾ ཝྲྀཏྟཱནྟཾ ཀཏིཔཡཛནཱ ཨུཔསྠཱཔྱ ཡཱིཤཝེ ཀཐཡཱམཱསུཿ།
2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
ཏཏཿ ས པྲཏྱུཝཱཙ ཏེཥཱཾ ལོཀཱནཱམ྄ ཨེཏཱདྲྀཤཱི དུརྒཏི རྒྷཊིཏཱ ཏཏྐཱརཎཱད྄ ཡཱུཡཾ ཀིམནྱེབྷྱོ གཱལཱིལཱིཡེབྷྱོཔྱདྷིཀཔཱཔིནསྟཱན྄ བོདྷདྷྭེ?
3 Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
ཡུཥྨཱནཧཾ ཝདཱམི ཏཐཱ ན ཀིནྟུ མནཿསུ ན པརཱཝརྟྟིཏེཥུ ཡཱུཡམཔི ཏཐཱ ནཾཀྵྱཐ།
4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
ཨཔརཉྩ ཤཱིལོཧནཱམྣ ཨུཙྩགྲྀཧསྱ པཏནཱད྄ ཡེ྅ཥྚཱདཤཛནཱ མྲྀཏཱསྟེ ཡིརཱུཤཱལམི ནིཝཱསིསཪྻྭལོཀེབྷྱོ྅དྷིཀཱཔརཱདྷིནཿ ཀིཾ ཡཱུཡམིཏྱཾ བོདྷདྷྭེ?
5 Non, dico vobis: sed si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis.
ཡུཥྨཱནཧཾ ཝདཱམི ཏཐཱ ན ཀིནྟུ མནཿསུ ན པརིཝརྟྟིཏེཥུ ཡཱུཡམཔི ཏཐཱ ནཾཀྵྱཐ།
6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
ཨནནྟརཾ ས ཨིམཱཾ དྲྀཥྚཱནྟཀཐཱམཀཐཡད྄ ཨེཀོ ཛནོ དྲཱཀྵཱཀྵེཏྲམདྷྱ ཨེཀམུཌུམྦརཝྲྀཀྵཾ རོཔིཏཝཱན྄། པཤྩཱཏ྄ ས ཨཱགཏྱ ཏསྨིན྄ ཕལཱནི གཝེཥཡཱམཱས,
7 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
ཀིནྟུ ཕལཱཔྲཱཔྟེཿ ཀཱརཎཱད྄ ཨུདྱཱནཀཱརཾ བྷྲྀཏྱཾ ཛགཱད, པཤྱ ཝཏྶརཏྲཡཾ ཡཱཝདཱགཏྱ ཨེཏསྨིནྣུཌུམྦརཏརཽ ཀྵལཱནྱནྭིཙྪཱམི, ཀིནྟུ ནཻཀམཔི པྲཔྣོམི ཏརུརཡཾ ཀུཏོ ཝྲྀཐཱ སྠཱནཾ ཝྱཱཔྱ ཏིཥྛཏི? ཨེནཾ ཚིནྡྷི།
8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora:
ཏཏོ བྷྲྀཏྱཿ པྲཏྱུཝཱཙ, ཧེ པྲབྷོ པུནཪྻརྵམེཀཾ སྠཱཏུམ྄ ཨཱདིཤ; ཨེཏསྱ མཱུལསྱ ཙཏུརྡིཀྵུ ཁནིཏྭཱཧམ྄ ཨཱལཝཱལཾ སྠཱཔཡཱམི།
9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
ཏཏཿ ཕལིཏུཾ ཤཀྣོཏི ཡདི ན ཕལཏི ཏརྷི པཤྩཱཏ྄ ཚེཏྶྱསི།
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
ཨཐ ཝིཤྲཱམཝཱརེ བྷཛནགེཧེ ཡཱིཤུརུཔདིཤཏི
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
ཏསྨིཏ྄ སམཡེ བྷཱུཏགྲསྟཏྭཱཏ྄ ཀུབྫཱིབྷཱུཡཱཥྚཱདཤཝརྵཱཎི ཡཱཝཏ྄ ཀེནཱཔྱུཔཱཡེན ཨྲྀཛུ རྦྷཝིཏུཾ ན ཤཀྣོཏི ཡཱ དུརྦྦལཱ སྟྲཱི,
12 Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
ཏཱཾ ཏཏྲོཔསྠིཏཱཾ ཝིལོཀྱ ཡཱིཤུསྟཱམཱཧཱུཡ ཀཐིཏཝཱན྄ ཧེ ནཱརི ཏཝ དཽརྦྦལྱཱཏ྄ ཏྭཾ མུཀྟཱ བྷཝ།
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
ཏཏཿ པརཾ ཏསྱཱ གཱཏྲེ ཧསྟཱརྤཎམཱཏྲཱཏ྄ སཱ ཨྲྀཛུརྦྷཱུཏྭེཤྭརསྱ དྷནྱཝཱདཾ ཀརྟྟུམཱརེབྷེ།
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus: dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
ཀིནྟུ ཝིཤྲཱམཝཱརེ ཡཱིཤུནཱ ཏསྱཱཿ སྭཱསྠྱཀརཎཱད྄ བྷཛནགེཧསྱཱདྷིཔཏིཿ པྲཀུཔྱ ལོཀཱན྄ ཨུཝཱཙ, ཥཊྶུ དིནེཥུ ལོཀཻཿ ཀརྨྨ ཀརྟྟཝྱཾ ཏསྨཱདྡྷེཏོཿ སྭཱསྠྱཱརྠཾ ཏེཥུ དིནེཥུ ཨཱགཙྪཏ, ཝིཤྲཱམཝཱརེ མཱགཙྪཏ།
15 Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
ཏདཱ པབྷུཿ པྲཏྱུཝཱཙ རེ ཀཔཊིནོ ཡུཥྨཱཀམ྄ ཨེཀཻཀོ ཛནོ ཝིཤྲཱམཝཱརེ སྭཱིཡཾ སྭཱིཡཾ ཝྲྀཥབྷཾ གརྡབྷཾ ཝཱ བནྡྷནཱནྨོཙཡིཏྭཱ ཛལཾ པཱཡཡིཏུཾ ཀིཾ ན ནཡཏི?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
ཏརྷྱཱཥྚཱདཤཝཏྶརཱན྄ ཡཱཝཏ྄ ཤཻཏཱནཱ བདྡྷཱ ཨིབྲཱཧཱིམཿ སནྟཏིརིཡཾ ནཱརཱི ཀིཾ ཝིཤྲཱམཝཱརེ ན མོཙཡིཏཝྱཱ?
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
ཨེཥུ ཝཱཀྱེཥུ ཀཐིཏེཥུ ཏསྱ ཝིཔཀྵཱཿ སལཛྫཱ ཛཱཏཱཿ ཀིནྟུ ཏེན ཀྲྀཏསཪྻྭམཧཱཀརྨྨཀཱརཎཱཏ྄ ལོཀནིཝཧཿ སཱནནྡོ྅བྷཝཏ྄།
18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
ཨནནྟརཾ སོཝདད྄ ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ ཀསྱ སདྲྀཤཾ? ཀེན ཏདུཔམཱསྱཱམི?
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis eius.
ཡཏ྄ སརྵཔབཱིཛཾ གྲྀཧཱིཏྭཱ ཀཤྩིཛྫན ཨུདྱཱན ཨུཔྟཝཱན྄ ཏད྄ བཱིཛམངྐུརིཏཾ སཏ྄ མཧཱཝྲྀཀྵོ྅ཛཱཡཏ, ཏཏསྟསྱ ཤཱཁཱསུ ཝིཧཱཡསཱིཡཝིཧགཱ ཨཱགཏྱ ནྱཱུཥུཿ, ཏདྲཱཛྱཾ ཏཱདྲྀཤེན སརྵཔབཱིཛེན ཏུལྱཾ།
20 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?
པུནཿ ཀཐཡཱམཱས, ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ ཀསྱ སདྲྀཤཾ ཝདིཥྱཱམི? ཡཏ྄ ཀིཎྭཾ ཀཱཙིཏ྄ སྟྲཱི གྲྀཧཱིཏྭཱ དྲོཎཏྲཡཔརིམིཏགོདྷཱུམཙཱུརྞེཥུ སྠཱཔཡཱམཱས,
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
ཏཏཿ ཀྲམེཎ ཏཏ྄ སཪྻྭགོདྷཱུམཙཱུརྞཾ ཝྱཱཔྣོཏི, ཏསྱ ཀིཎྭསྱ ཏུལྱམ྄ ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ།
22 Et ibat per civitates, et castella docens, et iter faciens in Ierusalem.
ཏཏཿ ས ཡིརཱུཤཱལམྣགརཾ པྲཏི ཡཱཏྲཱཾ ཀྲྀཏྭཱ ནགརེ ནགརེ གྲཱམེ གྲཱམེ སམུཔདིཤན྄ ཛགཱམ།
23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
ཏདཱ ཀཤྩིཛྫནསྟཾ པཔྲཙྪ, ཧེ པྲབྷོ ཀིཾ ཀེཝལམ྄ ཨལྤེ ལོཀཱཿ པརིཏྲཱསྱནྟེ?
24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
ཏཏཿ ས ལོཀཱན྄ ཨུཝཱཙ, སཾཀཱིརྞདྭཱརེཎ པྲཝེཥྚུཾ ཡཏགྷྭཾ, ཡཏོཧཾ ཡུཥྨཱན྄ ཝདཱམི, བཧཝཿ པྲཝེཥྚུཾ ཙེཥྚིཥྱནྟེ ཀིནྟུ ན ཤཀྵྱནྟི།
25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
གྲྀཧཔཏིནོཏྠཱཡ དྭཱརེ རུདྡྷེ སཏི ཡདི ཡཱུཡཾ བཧིཿ སྠིཏྭཱ དྭཱརམཱཧཏྱ ཝདཐ, ཧེ པྲབྷོ ཧེ པྲབྷོ ཨསྨཏྐཱརཎཱད྄ དྭཱརཾ མོཙཡཏུ, ཏཏཿ ས ཨིཏི པྲཏིཝཀྵྱཏི, ཡཱུཡཾ ཀུཏྲཏྱཱ ལོཀཱ ཨིཏྱཧཾ ན ཛཱནཱམི།
26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
ཏདཱ ཡཱུཡཾ ཝདིཥྱཐ, ཏཝ སཱཀྵཱད྄ ཝཡཾ བྷེཛནཾ པཱནཉྩ ཀྲྀཏཝནྟཿ, ཏྭཉྩཱསྨཱཀཾ ནགརསྱ པཐི སམུཔདིཥྚཝཱན྄།
27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
ཀིནྟུ ས ཝཀྵྱཏི, ཡུཥྨཱནཧཾ ཝདཱམི, ཡཱུཡཾ ཀུཏྲཏྱཱ ལོཀཱ ཨིཏྱཧཾ ན ཛཱནཱམི; ཧེ དུརཱཙཱརིཎོ ཡཱུཡཾ མཏྟོ དཱུརཱིབྷཝཏ།
28 Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
ཏདཱ ཨིབྲཱཧཱིམཾ ཨིསྷཱཀཾ ཡཱཀཱུབཉྩ སཪྻྭབྷཝིཥྱདྭཱདིནཤྩ ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ པྲཱཔྟཱན྄ སྭཱཾཤྩ བཧིཥྐྲྀཏཱན྄ དྲྀཥྚྭཱ ཡཱུཡཾ རོདནཾ དནྟཻརྡནྟགྷརྵཎཉྩ ཀརིཥྱཐ།
29 Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
ཨཔརཉྩ པཱུཪྻྭཔཤྩིམདཀྵིཎོཏྟརདིགྦྷྱོ ལོཀཱ ཨཱགཏྱ ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱེ ནིཝཏྶྱནྟི།
30 Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.
པཤྱཏེཏྠཾ ཤེཥཱིཡཱ ལོཀཱ ཨགྲཱ བྷཝིཥྱནྟི, ཨགྲཱིཡཱ ལོཀཱཤྩ ཤེཥཱ བྷཝིཥྱནྟི།
31 In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
ཨཔརཉྩ ཏསྨིན྄ དིནེ ཀིཡནྟཿ ཕིརཱུཤིན ཨཱགཏྱ ཡཱིཤུཾ པྲོཙུཿ, བཧིརྒཙྪ, སྠཱནཱདསྨཱཏ྄ པྲསྠཱནཾ ཀུརུ, ཧེརོད྄ ཏྭཱཾ ཛིགྷཱཾསཏི།
32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
ཏཏཿ ས པྲཏྱཝོཙཏ྄ པཤྱཏཱདྱ ཤྭཤྩ བྷཱུཏཱན྄ ཝིཧཱཔྱ རོགིཎོ྅རོགིཎཿ ཀྲྀཏྭཱ ཏྲྀཏཱིཡེཧྣི སེཏྶྱཱམི, ཀཐཱམེཏཱཾ ཡཱུཡམིཏྭཱ ཏཾ བྷཱུརིམཱཡཾ ཝདཏ།
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Ierusalem.
ཏཏྲཱཔྱདྱ ཤྭཿ པརཤྭཤྩ མཡཱ གམནཱགམནེ ཀརྟྟཝྱེ, ཡཏོ ཧེཏོ ཪྻིརཱུཤཱལམོ བཧིཿ ཀུཏྲཱཔི ཀོཔི བྷཝིཥྱདྭཱདཱི ན གྷཱནིཥྱཏེ།
34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
ཧེ ཡིརཱུཤཱལམ྄ ཧེ ཡིརཱུཤཱལམ྄ ཏྭཾ བྷཝིཥྱདྭཱདིནོ ཧཾསི ཏཝཱནྟིཀེ པྲེརིཏཱན྄ པྲསྟརཻརྨཱརཡསི ཙ, ཡཐཱ ཀུཀྐུཊཱི ནིཛཔཀྵཱདྷཿ སྭཤཱཝཀཱན྄ སཾགྲྀཧླཱཏི, ཏཐཱཧམཔི ཏཝ ཤིཤཱུན྄ སཾགྲཧཱིཏུཾ ཀཏིཝཱརཱན྄ ཨཻཙྪཾ ཀིནྟུ ཏྭཾ ནཻཙྪཿ།
35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
པཤྱཏ ཡུཥྨཱཀཾ ཝཱསསྠཱནཱནི པྲོཙྪིདྱམཱནཱནི པརིཏྱཀྟཱནི ཙ བྷཝིཥྱནྟི; ཡུཥྨཱནཧཾ ཡཐཱརྠཾ ཝདཱམི, ཡཿ པྲབྷོ རྣཱམྣཱགཙྪཏི ས དྷནྱ ཨིཏི ཝཱཙཾ ཡཱཝཏྐཱལཾ ན ཝདིཥྱཐ, ཏཱཝཏྐཱལཾ ཡཱུཡཾ མཱཾ ན དྲཀྵྱཐ།

< Lucam 13 >