< Lucam 12 >
1 Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis.
ཏདཱནཱིཾ ལོཀཱཿ སཧསྲཾ སཧསྲམ྄ ཨཱགཏྱ སམུཔསྠིཏཱསྟཏ ཨེཀཻཀོ ྅ནྱེཥཱམུཔརི པཏིཏུམ྄ ཨུཔཙཀྲམེ; ཏདཱ ཡཱིཤུཿ ཤིཥྱཱན྄ བབྷཱཥེ, ཡཱུཡཾ ཕིརཱུཤིནཱཾ ཀིཎྭརཱུཔཀཱཔཊྱེ ཝིཤེཥེཎ སཱཝདྷཱནཱསྟིཥྛཏ།
2 Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
ཡཏོ ཡནྣ པྲཀཱཤཡིཥྱཏེ ཏདཱཙྪནྣཾ ཝསྟུ ཀིམཔི ནཱསྟི; ཏཐཱ ཡནྣ ཛྙཱསྱཏེ ཏད྄ གུཔྟཾ ཝསྟུ ཀིམཔི ནཱསྟི།
3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
ཨནྡྷཀཱརེ ཏིཥྛནཏོ ཡཱཿ ཀཐཱ ཨཀཐཡཏ ཏཱཿ སཪྻྭཱཿ ཀཐཱ དཱིཔྟཽ ཤྲོཥྱནྟེ ནིརྫནེ ཀརྞེ ཙ ཡདཀཐཡཏ གྲྀཧཔྲྀཥྛཱཏ྄ ཏཏ྄ པྲཙཱརཡིཥྱཏེ།
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
ཧེ བནྡྷཝོ ཡུཥྨཱནཧཾ ཝདཱམི, ཡེ ཤརཱིརསྱ ནཱཤཾ ཝིནཱ ཀིམཔྱཔརཾ ཀརྟྟུཾ ན ཤཀྲུཝནྟི ཏེབྷྱོ མཱ བྷཻཥྚ།
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. (Geenna )
ཏརྷི ཀསྨཱད྄ བྷེཏཝྱམ྄ ཨིཏྱཧཾ ཝདཱམི, ཡཿ ཤརཱིརཾ ནཱཤཡིཏྭཱ ནརཀཾ ནིཀྵེཔྟུཾ ཤཀྣོཏི ཏསྨཱདེཝ བྷཡཾ ཀུརུཏ, པུནརཔི ཝདཱམི ཏསྨཱདེཝ བྷཡཾ ཀུརུཏ། (Geenna )
6 Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
པཉྩ ཙཊཀཔཀྵིཎཿ ཀིཾ དྭཱབྷྱཱཾ ཏཱམྲཁཎྜཱབྷྱཱཾ ན ཝིཀྲཱིཡནྟེ? ཏཐཱཔཱིཤྭརསྟེཥཱམ྄ ཨེཀམཔི ན ཝིསྨརཏི།
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
ཡུཥྨཱཀཾ ཤིརཿཀེཤཱ ཨཔི གཎིཏཱཿ སནྟི ཏསྨཱཏ྄ མཱ ཝིབྷཱིཏ བཧུཙཊཀཔཀྵིབྷྱོཔི ཡཱུཡཾ བཧུམཱུལྱཱཿ།
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
ཨཔརཾ ཡུཥྨབྷྱཾ ཀཐཡཱམི ཡཿ ཀཤྩིན྄ མཱནུཥཱཎཱཾ སཱཀྵཱན྄ མཱཾ སྭཱིཀརོཏི མནུཥྱཔུཏྲ ཨཱིཤྭརདཱུཏཱནཱཾ སཱཀྵཱཏ྄ ཏཾ སྭཱིཀརིཥྱཏི།
9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
ཀིནྟུ ཡཿ ཀཤྩིནྨཱནུཥཱཎཱཾ སཱཀྵཱནྨཱམ྄ ཨསྭཱིཀརོཏི ཏམ྄ ཨཱིཤྭརསྱ དཱུཏཱནཱཾ སཱཀྵཱད྄ ཨཧམ྄ ཨསྭཱིཀརིཥྱཱམི།
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
ཨནྱཙྩ ཡཿ ཀཤྩིན྄ མནུཛསུཏསྱ ནིནྡཱབྷཱཝེན ཀཱཉྩིཏ྄ ཀཐཱཾ ཀཐཡཏི ཏསྱ ཏཏྤཱཔསྱ མོཙནཾ བྷཝིཥྱཏི ཀིནྟུ ཡདི ཀཤྩིཏ྄ པཝིཏྲམ྄ ཨཱཏྨཱནཾ ནིནྡཏི ཏརྷི ཏསྱ ཏཏྤཱཔསྱ མོཙནཾ ན བྷཝིཥྱཏི།
11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
ཡདཱ ལོཀཱ ཡུཥྨཱན྄ བྷཛནགེཧཾ ཝིཙཱརཀརྟྲྀརཱཛྱཀརྟྲྀཎཱཾ སམྨུཁཉྩ ནེཥྱནྟི ཏདཱ ཀེན པྲཀཱརེཎ ཀིམུཏྟརཾ ཝདིཥྱཐ ཀིཾ ཀཐཡིཥྱཐ ཙེཏྱཏྲ མཱ ཙིནྟཡཏ;
12 Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
ཡཏོ ཡུཥྨཱབྷིཪྻད྄ ཡད྄ ཝཀྟཝྱཾ ཏཏ྄ ཏསྨིན྄ སམཡཨེཝ པཝིཏྲ ཨཱཏྨཱ ཡུཥྨཱན྄ ཤིཀྵཡིཥྱཏི།
13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
ཏཏཿ པརཾ ཛནཏཱམདྷྱསྠཿ ཀཤྩིཛྫནསྟཾ ཛགཱད ཧེ གུརོ མཡཱ སཧ པཻཏྲྀཀཾ དྷནཾ ཝིབྷཀྟུཾ མམ བྷྲཱཏརམཱཛྙཱཔཡཏུ བྷཝཱན྄།
14 At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
ཀིནྟུ ས ཏམཝདཏ྄ ཧེ མནུཥྱ ཡུཝཡོ ཪྻིཙཱརཾ ཝིབྷཱགཉྩ ཀརྟྟུཾ མཱཾ ཀོ ནིཡུཀྟཝཱན྄?
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
ཨནནྟརཾ ས ལོཀཱནཝདཏ྄ ལོབྷེ སཱཝདྷཱནཱཿ སཏརྐཱཤྩ ཏིཥྛཏ, ཡཏོ བཧུསམྤཏྟིཔྲཱཔྟྱཱ མནུཥྱསྱཱཡུ རྣ བྷཝཏི།
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
པཤྩཱད྄ དྲྀཥྚཱནྟཀཐཱམུཏྠཱཔྱ ཀཐཡཱམཱས, ཨེཀསྱ དྷནིནོ བྷཱུམཽ བཧཱུནི ཤསྱཱནི ཛཱཏཱནི།
17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
ཏཏཿ ས མནསཱ ཙིནྟཡིཏྭཱ ཀཐཡཱམྦབྷཱུཝ མམཻཏཱནི སམུཏྤནྣཱནི དྲཝྱཱཎི སྠཱཔཡིཏུཾ སྠཱནཾ ནཱསྟི ཀིཾ ཀརིཥྱཱམི?
18 Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea,
ཏཏོཝདད྄ ཨིཏྠཾ ཀརིཥྱཱམི, མམ སཪྻྭབྷཱཎྜཱགཱརཱཎི བྷངྐྟྭཱ བྲྀཧདྦྷཱཎྜཱགཱརཱཎི ནིརྨྨཱཡ ཏནྨདྷྱེ སཪྻྭཕལཱནི དྲཝྱཱཎི ཙ སྠཱཔཡིཥྱཱམི།
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
ཨཔརཾ ནིཛམནོ ཝདིཥྱཱམི, ཧེ མནོ བཧུཝཏྶརཱརྠཾ ནཱནཱདྲཝྱཱཎི སཉྩིཏཱནི སནྟི ཝིཤྲཱམཾ ཀུརུ བྷུཀྟྭཱ པཱིཏྭཱ ཀཽཏུཀཉྩ ཀུརུ། ཀིནྟྭཱིཤྭརསྟམ྄ ཨཝདཏ྄,
20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt?
རེ ནིརྦོདྷ ཨདྱ རཱཏྲཽ ཏཝ པྲཱཎཱསྟྭཏྟོ ནེཥྱནྟེ ཏཏ ཨེཏཱནི ཡཱནི དྲཝྱཱཎི ཏྭཡཱསཱདིཏཱནི ཏཱནི ཀསྱ བྷཝིཥྱནྟི?
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
ཨཏཨེཝ ཡཿ ཀཤྩིད྄ ཨཱིཤྭརསྱ སམཱིཔེ དྷནསཉྩཡམཀྲྀཏྭཱ ཀེཝལཾ སྭནིཀཊེ སཉྩཡཾ ཀརོཏི སོཔི ཏཱདྲྀཤཿ།
22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini.
ཨཐ ས ཤིཥྱེབྷྱཿ ཀཐཡཱམཱས, ཡུཥྨཱནཧཾ ཝདཱམི, ཀིཾ ཁཱདིཥྱཱམཿ? ཀིཾ པརིདྷཱསྱཱམཿ? ཨིཏྱུཀྟྭཱ ཛཱིཝནསྱ ཤརཱིརསྱ ཙཱརྠཾ ཙིནྟཱཾ མཱ ཀཱརྵྚ།
23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
བྷཀྵྱཱཛྫཱིཝནཾ བྷཱུཥཎཱཙྪརཱིརཉྩ ཤྲེཥྛཾ བྷཝཏི།
24 Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
ཀཱཀཔཀྵིཎཱཾ ཀཱཪྻྱཾ ཝིཙཱརཡཏ, ཏེ ན ཝཔནྟི ཤསྱཱནི ཙ ན ཚིནྡནྟི, ཏེཥཱཾ བྷཱཎྜཱགཱརཱཎི ན སནྟི ཀོཥཱཤྩ ན སནྟི, ཏཐཱཔཱིཤྭརསྟེབྷྱོ བྷཀྵྱཱཎི དདཱཏི, ཡཱུཡཾ པཀྵིབྷྱཿ ཤྲེཥྛཏརཱ ན ཀིཾ?
25 Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
ཨཔརཉྩ བྷཱཝཡིཏྭཱ ནིཛཱཡུཥཿ ཀྵཎམཱཏྲཾ ཝརྡྡྷཡིཏུཾ ཤཀྣོཏི, ཨེཏཱདྲྀཤོ ལཱཀོ ཡུཥྨཱཀཾ མདྷྱེ ཀོསྟི?
26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
ཨཏཨེཝ ཀྵུདྲཾ ཀཱཪྻྱཾ སཱདྷཡིཏུམ྄ ཨསམརྠཱ ཡཱུཡམ྄ ཨནྱསྨིན྄ ཀཱཪྻྱེ ཀུཏོ བྷཱཝཡཐ?
27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
ཨནྱཙྩ ཀཱམྤིལཔུཥྤཾ ཀཐཾ ཝརྡྡྷཏེ ཏདཱཔི ཝིཙཱརཡཏ, ཏཏ྄ ཀཉྩན ཤྲམཾ ན ཀརོཏི ཏནྟཱུཾཤྩ ན ཛནཡཏི ཀིནྟུ ཡུཥྨབྷྱཾ ཡཐཱརྠཾ ཀཐཡཱམི སུལེམཱན྄ བཧྭཻཤྭཪྻྱཱནྭིཏོཔི པུཥྤསྱཱསྱ སདྲྀཤོ ཝིབྷཱུཥིཏོ ནཱསཱིཏ྄།
28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?
ཨདྱ ཀྵེཏྲེ ཝརྟྟམཱནཾ ཤྭཤྩཱུལླྱཱཾ ཀྵེཔྶྱམཱནཾ ཡཏ྄ ཏྲྀཎཾ, ཏསྨཻ ཡདཱིཤྭར ཨིཏྠཾ བྷཱུཥཡཏི ཏརྷི ཧེ ཨལྤཔྲཏྱཡིནོ ཡུཥྨཱན ཀིཾ ན པརིདྷཱཔཡིཥྱཏི?
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
ཨཏཨེཝ ཀིཾ ཁཱདིཥྱཱམཿ? ཀིཾ པརིདྷཱསྱཱམཿ? ཨེཏདརྠཾ མཱ ཙེཥྚདྷྭཾ མཱ སཾདིགྡྷྭཉྩ།
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
ཛགཏོ དེཝཱརྩྩཀཱ ཨེཏཱནི སཪྻྭཱཎི ཙེཥྚནཏེ; ཨེཥུ ཝསྟུཥུ ཡུཥྨཱཀཾ པྲཡོཛནམཱསྟེ ཨིཏི ཡུཥྨཱཀཾ པིཏཱ ཛཱནཱཏི།
31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
ཨཏཨེཝེཤྭརསྱ རཱཛྱཱརྠཾ སཙེཥྚཱ བྷཝཏ ཏཐཱ ཀྲྀཏེ སཪྻྭཱཎྱེཏཱནི དྲཝྱཱཎི ཡུཥྨབྷྱཾ པྲདཱཡིཥྱནྟེ།
32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
ཧེ ཀྵུདྲམེཥཝྲཛ ཡཱུཡཾ མཱ བྷཻཥྚ ཡུཥྨབྷྱཾ རཱཛྱཾ དཱཏུཾ ཡུཥྨཱཀཾ པིཏུཿ སམྨཏིརསྟི།
33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
ཨཏཨེཝ ཡུཥྨཱཀཾ ཡཱ ཡཱ སམྤཏྟིརསྟི ཏཱཾ ཏཱཾ ཝིཀྲཱིཡ ཝིཏརཏ, ཡཏ྄ སྠཱནཾ ཙཽརཱ ནཱགཙྪནྟི, ཀཱིཊཱཤྩ ན ཀྵཱཡཡནྟི ཏཱདྲྀཤེ སྭརྒེ ནིཛཱརྠམ྄ ཨཛརེ སམྤུཊཀེ ྅ཀྵཡཾ དྷནཾ སཉྩིནུཏ ཙ;
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
ཡཏོ ཡཏྲ ཡུཥྨཱཀཾ དྷནཾ ཝརྟྟཏེ ཏཏྲེཝ ཡུཥྨཱཀཾ མནཿ།
35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
ཨཔརཉྩ ཡཱུཡཾ པྲདཱིཔཾ ཛྭཱལཡིཏྭཱ བདྡྷཀཊཡསྟིཥྛཏ;
36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
པྲབྷུ ཪྻིཝཱཧཱདཱགཏྱ ཡདཻཝ དྭཱརམཱཧནྟི ཏདཻཝ དྭཱརཾ མོཙཡིཏུཾ ཡཐཱ བྷྲྀཏྱཱ ཨཔེཀྵྱ ཏིཥྛནྟི ཏཐཱ ཡཱུཡམཔི ཏིཥྛཏ།
37 Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
ཡཏཿ པྲབྷུརཱགཏྱ ཡཱན྄ དཱསཱན྄ སཙེཏནཱན྄ ཏིཥྛཏོ དྲཀྵྱཏི ཏཨེཝ དྷནྱཱཿ; ཨཧཾ ཡུཥྨཱན྄ ཡཐཱརྠཾ ཝདཱམི པྲབྷུསྟཱན྄ བྷོཛནཱརྠམ྄ ཨུཔཝེཤྱ སྭཡཾ བདྡྷཀཊིཿ སམཱིཔམེཏྱ པརིཝེཥཡིཥྱཏི།
38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
ཡདི དྭིཏཱིཡེ ཏྲྀཏཱིཡེ ཝཱ པྲཧརེ སམཱགཏྱ ཏཐཻཝ པཤྱཏི, ཏརྷི ཏཨེཝ དཱསཱ དྷནྱཱཿ།
39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
ཨཔརཉྩ ཀསྨིན྄ ཀྵཎེ ཙཽརཱ ཨཱགམིཥྱནྟི ཨིཏི ཡདི གྲྀཧཔཏི རྫྙཱཏུཾ ཤཀྣོཏི ཏདཱཝཤྱཾ ཛཱགྲན྄ ནིཛགྲྀཧེ སནྡྷིཾ ཀརྟྟཡིཏུཾ ཝཱརཡཏི ཡཱུཡམེཏད྄ ཝིཏྟ།
40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
ཨཏཨེཝ ཡཱུཡམཔི སཛྫམཱནཱསྟིཥྛཏ ཡཏོ ཡསྨིན྄ ཀྵཎེ ཏཾ ནཱཔྲེཀྵདྷྭེ ཏསྨིནྣེཝ ཀྵཎེ མནུཥྱཔུཏྲ ཨཱགམིཥྱཏི།
41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
ཏདཱ པིཏརཿ པཔྲཙྪ, ཧེ པྲབྷོ བྷཝཱན྄ ཀིམསྨཱན྄ ཨུདྡིཤྱ ཀིཾ སཪྻྭཱན྄ ཨུདྡིཤྱ དྲྀཥྚཱནྟཀཐཱམིམཱཾ ཝདཏི?
42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
ཏཏཿ པྲབྷུཿ པྲོཝཱཙ, པྲབྷུཿ སམུཙིཏཀཱལེ ནིཛཔརིཝཱརཱརྠཾ བྷོཛྱཔརིཝེཥཎཱཡ ཡཾ ཏཏྤདེ ནིཡོཀྵྱཏི ཏཱདྲྀཤོ ཝིཤྭཱསྱོ བོདྡྷཱ ཀརྨྨཱདྷཱིཤཿ ཀོསྟི?
43 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
པྲབྷུརཱགཏྱ ཡམ྄ ཨེཏཱདྲྀཤེ ཀརྨྨཎི པྲཝྲྀཏྟཾ དྲཀྵྱཏི སཨེཝ དཱསོ དྷནྱཿ།
44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum.
ཨཧཾ ཡུཥྨཱན྄ ཡཐཱརྠཾ ཝདཱམི ས ཏཾ ནིཛསཪྻྭསྭསྱཱདྷིཔཏིཾ ཀརིཥྱཏི།
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
ཀིནྟུ པྲབྷུཪྻིལམྦེནཱགམིཥྱཏི, ཨིཏི ཝིཙིནྟྱ ས དཱསོ ཡདི ཏདནྱདཱསཱིདཱསཱན྄ པྲཧརྟྟུམ྄ བྷོཀྟུཾ པཱཏུཾ མདིཏུཉྩ པྲཱརབྷཏེ,
46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
ཏརྷི ཡདཱ པྲབྷུཾ ནཱཔེཀྵིཥྱཏེ ཡསྨིན྄ ཀྵཎེ སོ྅ཙེཏནཤྩ སྠཱསྱཏི ཏསྨིནྣེཝ ཀྵཎེ ཏསྱ པྲབྷུརཱགཏྱ ཏཾ པདབྷྲཥྚཾ ཀྲྀཏྭཱ ཝིཤྭཱསཧཱིནཻཿ སཧ ཏསྱ ཨཾཤཾ ནིརཱུཔཡིཥྱཏི།
47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
ཡོ དཱསཿ པྲབྷེརཱཛྙཱཾ ཛྙཱཏྭཱཔི སཛྫིཏོ ན ཏིཥྛཏི ཏདཱཛྙཱནུསཱརེཎ ཙ ཀཱཪྻྱཾ ན ཀརོཏི སོནེཀཱན྄ པྲཧཱརཱན྄ པྲཱཔྶྱཏི;
48 qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
ཀིནྟུ ཡོ ཛནོ྅ཛྙཱཏྭཱ པྲཧཱརཱརྷཾ ཀརྨྨ ཀརོཏི སོལྤཔྲཧཱརཱན྄ པྲཱཔྶྱཏི། ཡཏོ ཡསྨཻ བཱཧུལྱེན དཏྟཾ ཏསྨཱདེཝ བཱཧུལྱེན གྲཧཱིཥྱཏེ, མཱནུཥཱ ཡསྱ ནིཀཊེ བཧུ སམརྤཡནྟི ཏསྨཱད྄ བཧུ ཡཱཙནྟེ།
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
ཨཧཾ པྲྀཐིཝྱཱམ྄ ཨནཻཀྱརཱུཔཾ ཝཧྣི ནིཀྵེཔྟུམ྄ ཨཱགཏོསྨི, ས ཙེད྄ ཨིདཱནཱིམེཝ པྲཛྭལཏི ཏཏྲ མམ ཀཱ ཙིནྟཱ?
50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
ཀིནྟུ ཡེན མཛྫནེནཱཧཾ མགྣོ བྷཝིཥྱཱམི ཡཱཝཏྐཱལཾ ཏསྱ སིདྡྷི རྣ བྷཝིཥྱཏི ཏཱཝདཧཾ ཀཏིཀཥྚཾ པྲཱཔྶྱཱམི།
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
མེལནཾ ཀརྟྟུཾ ཛགད྄ ཨཱགཏོསྨི ཡཱུཡཾ ཀིམིཏྠཾ བོདྷདྷྭེ? ཡུཥྨཱན྄ ཝདཱམི ན ཏཐཱ, ཀིནྟྭཧཾ མེལནཱབྷཱཝཾ ཀརྟྟུཾམ྄ ཨཱགཏོསྨི།
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
ཡསྨཱདེཏཏྐཱལམཱརབྷྱ ཨེཀཏྲསྠཔརིཛནཱནཱཾ མདྷྱེ པཉྩཛནཱཿ པྲྀཐག྄ བྷཱུཏྭཱ ཏྲཡོ ཛནཱ དྭཡོརྫནཡོཿ པྲཏིཀཱུལཱ དྭཽ ཛནཽ ཙ ཏྲཡཱཎཱཾ ཛནཱནཱཾ པྲཏིཀཱུལཽ བྷཝིཥྱནྟི།
53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
པིཏཱ པུཏྲསྱ ཝིཔཀྵཿ པུཏྲཤྩ པིཏུ ཪྻིཔཀྵོ བྷཝིཥྱཏི མཱཏཱ ཀནྱཱཡཱ ཝིཔཀྵཱ ཀནྱཱ ཙ མཱཏུ ཪྻིཔཀྵཱ བྷཝིཥྱཏི, ཏཐཱ ཤྭཤྲཱུརྦདྷྭཱ ཝིཔཀྵཱ བདྷཱུཤྩ ཤྭཤྲྭཱ ཝིཔཀྵཱ བྷཝིཥྱཏི།
54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
ས ལོཀེབྷྱོཔརམཔི ཀཐཡཱམཱས, པཤྩིམདིཤི མེགྷོདྒམཾ དྲྀཥྚྭཱ ཡཱུཡཾ ཧཋཱད྄ ཝདཐ ཝྲྀཥྚི རྦྷཝིཥྱཏི ཏཏསྟཐཻཝ ཛཱཡཏེ།
55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.
ཨཔརཾ དཀྵིཎཏོ ཝཱཡཽ ཝཱཏི སཏི ཝདཐ ནིདཱགྷོ བྷཝིཥྱཏི ཏཏཿ སོཔི ཛཱཡཏེ།
56 Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
རེ རེ ཀཔཊིན ཨཱཀཱཤསྱ བྷཱུམྱཱཤྩ ལཀྵཎཾ བོདྡྷུཾ ཤཀྣུཐ,
57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
ཀིནྟུ ཀཱལསྱཱསྱ ལཀྵཎཾ ཀུཏོ བོདྡྷུཾ ན ཤཀྣུཐ? ཡཱུཡཉྩ སྭཡཾ ཀུཏོ ན ནྱཱཥྱཾ ཝིཙཱརཡཐ?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
ཨཔརཉྩ ཝིཝཱདིནཱ སཱརྡྡྷཾ ཝིཙཱརཡིཏུཿ སམཱིཔཾ གཙྪན྄ པཐི ཏསྨཱདུདྡྷཱརཾ པྲཱཔྟུཾ ཡཏསྭ ནོཙེཏ྄ ས ཏྭཱཾ དྷྲྀཏྭཱ ཝིཙཱརཡིཏུཿ སམཱིཔཾ ནཡཏི། ཝིཙཱརཡིཏཱ ཡདི ཏྭཱཾ པྲཧརྟྟུཿ སམཱིཔཾ སམརྤཡཏི པྲཧརྟྟཱ ཏྭཱཾ ཀཱརཱཡཱཾ བདྷྣཱཏི
59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
ཏརྷི ཏྭཱམཧཾ ཝདཱམི ཏྭཡཱ ནིཿཤེཥཾ ཀཔརྡཀེཥུ ན པརིཤོདྷིཏེཥུ ཏྭཾ ཏཏོ མུཀྟིཾ པྲཱཔྟུཾ ན ཤཀྵྱསི།