< Leviticus 1 >

1 Vocavit autem Dominus Moysen et locutus est ei de tabernaculo testimonii, dicens:
ヱホバ集會の幕屋よりモーセを呼びこれに告て言たまはく
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
イスラエルの子孫に告てこれに言へ汝等の中の人もし家畜の禮物をヱホバに供んとせば牛あるひは羊をとりてその禮物となすべし
3 si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
もし牛の燔祭をもてその禮物になさんとせば全き牡牛を供ふべしすなはち集會の幕屋の門にてこれをヱホバの前にその受納たまふやうに供ふべし
4 ponetque manus super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
彼その燔祭とする者の首に手を按べし然ば受納られて彼のために贖罪とならん
5 immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotis sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
彼ヱホバの前にその犢を宰るべし又アロンの子等なる祭司等はその血を携へきたりて集會の幕屋の門なる壇の四圍にその血を灑ぐべし
6 detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident,
彼またその燔祭の牲の皮を剥ぎこれを切わかつべし
7 et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
祭司アロンの子等壇の上に火を置きその火の上に薪柴を陳べ
8 et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent iecori,
而してアロンの子等なる祭司等その切わかてる者その首およびその脂を壇の上なる火の上にある薪の上に陳ぶべし
9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
その臓腑と足はこれを水に洗ふべし斯て祭司は一切を壇の上に燒て燔祭となすべし是すなはち火祭にしてヱホバに馨しき香たるなり
10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum agnum anniculum, et absque macula offeret:
またその禮物もし群の羊あるひは山羊の燔祭たらば全き牡を供ふべし
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
彼壇の北の方においてヱホバの前にこれを宰るべしアロンの子等なる祭司等はその血を壇の四圍に灑ぐべし
12 dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:
彼また之を切わかちその首とその脂を截とるべし而して祭司これを皆壇の上なる火の上にある薪柴の上に陳ぶべし
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
またその臓腑と足はこれを水に洗ひ祭司一切を携へきたりて壇の上に燒べし是を燔祭となす是即ち火祭にしてヱホバに馨しき香たるなり
14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
若また禽を燔祭となしてヱホバに献るならば鳲鳩または雛き鴿を携へ來りて禮物となすべし
15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
祭司はこれを壇にたづさへゆきてその首を切やぶりこれを壇の上に燒べしまたその血はこれをしぼりいだして壇の一方にぬるべし
16 vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
またその穀袋とその内の物はこれを除きて壇の東の方なる灰棄處にこれを棄べし
17 confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
またその翼は切はなすこと无にこれを割べし而して祭司これを壇の上にて火の上なる薪柴の上に燒べし是を燔祭となす是すなはち火祭にしてヱホバに馨しき香たるなり

< Leviticus 1 >