< Leviticus 4 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:
2 Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit:
你告訴以色列子民說:若有人不慎,誤犯了上主的禁令,做了一件不許做的事:為大司祭贖罪,
3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
如果是一位受傅的司祭犯了罪,連累了人民,他為這罪,應獻一頭無瑕的公牛贖,作贖罪祭。
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino.
將牛牽到會幕門口,到上主前,先按手在牛頭上,在上主前宰了。
5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
然後受傅的司祭取些牛血,帶進會幕,
6 Cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eum septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
將手指浸在牲血裏,在上主面前向聖所帳幔灑血七次;
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
再將一些牲血,塗在會幕內上主面前的香壇四角上;其餘的牛血都應倒在會幕門口全幡祭壇腳旁。
8 Et adipem vituli offeret pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt:
以後取出作贖罪的公牛贖所有的脂肪:即遮蓋內臟的脂肪,貼再內臟上所有的脂肪,
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,
左右兩腎和兩腎上靠腰部的脂肪以及同兩腎一起取出的肝葉,
10 sicut offertur de vitulo hostiae pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
全照從和平祭犧牲的公牛所取出的一樣;司祭應將這一切放在全幡祭上焚燒。
11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
至於公牛贖的皮,所有的肉、頭、腿、內臟和糞,
12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.
即整個公牛贖,應運到營外倒壇灰的清潔地方,放再木柴上用火焚燒:即在倒壇灰的地方將牠燃燒。為全會眾贖罪。
13 Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
如果是全以色列會眾誤犯了過失,而會眾又沒有發覺做了上主戒命所不許做的事,因而有罪。
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
當他們一發覺自己所犯的罪,會眾就應獻一頭公牛犢作贖罪祭,牽到會幕前;
15 Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
會眾的長老在上主前,按手在牛頭上,在上主前宰;
16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,
然後受傅的司祭取些牛血帶進會幕,
17 tincto digito aspergens septies contra velum.
將手指浸在牲血裏,在上主面前向帳幔灑血七次。
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
再將一些牲血塗在會幕內上主面前的祭壇四角上;其餘的血,都應倒在會幕門口的全燔祭壇腳旁。
19 Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
至於脂肪應完全取出,放在祭壇上焚燒。
20 sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
處置這牛,如處置贖罪祭的公牛犢一樣處置。司祭如此為他們贖了罪,他們方可獲得罪赦。
21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
以後應將這公牛犢運到營外焚燒,如焚燒上述的公牛犢一樣:這是為會眾的贖罪祭。為首長贖罪。
22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
如果是一位首長犯了罪,不慎做了上主他的天主的誡命所不許做的事,因而有罪。
23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
當他一發覺自己犯了罪,就奉獻一隻無瑕的公山羊做祭品,
24 Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
先按手在羊頭上,後在宰殺全燔祭犧牲的地方,在上主前將牠宰了:這是贖罪祭。
25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius.
然後司祭用手指蘸些贖罪祭犧牲的血,塗在全燔祭祭壇四角上;其餘的血,都應倒在會幕門口的全燔祭壇腳旁。
26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
所有的脂肪,如同和平祭犧牲的脂肪一樣,都應放在祭壇上焚燒。司祭如此為他的罪行了贖罪禮,他方可穫得罪赦。為平民贖罪
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
如果是一個平民不慎犯了罪,做了上主的誡命所不許做的事,因而有罪。
28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
當他一發覺自己犯了罪,就應為自己所犯的罪,奉獻一隻無瑕的母山羊作祭品;
29 Ponetque manus super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
先按手在贖罪祭犧牲的頭上,後在宰殺全燔祭犧牲的地方,將贖罪祭犧牲宰了。
30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
然後司祭用手蘸些牲血,塗在全燔祭壇四角上;其餘的血,都應倒在祭壇腳旁。
31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
所有的脂肪像和平祭犧牲一樣,都應取出;司祭應將這一切放在祭台上焚燒,化為中悅上主的馨香。司祭如此為他贖了罪,他方可獲得罪赦。
32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;
如果是奉獻一隻小綿羊做為贖罪祭犧牲,應獻一隻無瑕的母羊。
33 ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.
先按手在贖罪祭犧牲的頭上,後在宰殺全燔祭犧牲的地方宰了,作為贖罪祭。
34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
司祭用手指蘸些贖罪祭犧牲的血,塗在全燔祭壇四角上;其餘的血,都應倒在祭壇腳旁。
35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
所有的脂肪都應取出,有如由和平祭犧牲的小羊所取出的脂肪一樣。司祭應將這一切放在祭壇上,與獻給上主的火祭一同焚燒。司祭如此為他的罪行了贖罪禮,他方可獲得罪赦。

< Leviticus 4 >