< Leviticus 22 >
1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟:」
2 Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. ego Dominus.
你告訴亞郎和他的兒子,叫他們對以色列子民獻與我的聖物應謹慎,免得褻瀆了我的聖名:我是上主。
3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum Dominus.
你對他們說:世世代代,你們後裔中,若有玷汙不潔的,竟敢接近以色列子民獻與上主的聖物,這人應由我面前剷除:我是上主。
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
亞郎的後裔中,凡患癩病或淋病的,在他未取潔之前,不可吃聖物;凡摸過死屍所染不潔之物的,或遺精的人,
5 et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
或摸了任何能染上不潔的爬蟲,或摸了能使自己染上任何不潔的人;
6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
凡摸了這些東西的人,直到晚上是不潔的,除非他用水洗身,不准吃聖物。
7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
太陽一落,他就潔淨了,以後可以吃聖物,因為這是屬他的食物。
8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum Dominus.
不可吃自死或被猛壽撕裂的獸肉,免得染上不潔:我是上主。
9 Custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico eos.
他們應遵守我的訓令,免陷於罪惡;因此褻瀆訓令的,必遭死亡:我是使他們成聖的上主。
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
任何族外人,不准吃聖物;司祭的客人和傭工,也不准吃聖物;
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
但是司祭用銀錢買來的僕人,卻可以吃;凡生在他家的人,也可以吃這食物。
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
司祭的女兒,如嫁給族外人為妻,不准吃作獻儀的聖物;
13 sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
但是司祭的女兒,如成了寡婦或棄婦,因沒有兒子,又回到父家,如同她年輕時一樣,可以吃她父親的食物;但是任何族外人不得吃。
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
如果一人因不慎而吃了聖物,應償還所吃的聖物,還應另加五分之一,交與司祭。
15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino:
司祭不應讓以色列子民褻瀆所獻與上主的聖物,
16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos.
而使他們應吃自己獻的聖物,負起賠償的罪債;因為我是使他們成聖的上主。「祭牲應無瑕疵
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:」
18 Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
你告訴和亞郎和他的兒子,以及全體以色列子民說:以色列家中或住在以色列中的外方人,任何人如奉獻祭品,不管是為還願,或出於自願,獻給上主作全番祭的,
19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
應是一隻無暇的公牛,公綿羊,或公山羊,方蒙悅納。
20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
凡身上有殘疾的,你們不應奉獻,因為這樣為你們決不會獲得悅納。
21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
如有人為還願,或出於自願,給上主奉獻牛羊作和平祭品,應是無暇的,方蒙悅納;身上不應有任何殘疾。
22 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
眼瞎的或殘廢的,或斷肢的,或患潰瘍的,或生痲疹的,或長癬疥的:這樣的牲畜,你們不可獻給上主;任何這樣的牲畜,不可放在祭壇上,獻給上主作火祭。
23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
一腿太長或太短的牛或羊,你可現為自願祭祭品;但為還願,必不被悅納。
24 Omne animal, quod vel contritis vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
此外,凡睪丸傷壞,砸碎,破裂,割去的牲畜,你們不可獻給上主;在你們的地域內,萬不可舉行這樣的祭獻,
25 De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
也不可由外邦人手內接受這樣的牲畜,獻給你們的天主作供物,因為身上殘廢的,有缺陷的,為你們不會獲得悅納。」
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:
27 Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
「幾時牛或綿羊或山羊一生下,應七天同其母在一起;自第八天,作為上主的火祭祭品,方蒙悅納。
28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.
牛羊及其幼雛,不可在同一日內宰殺。
29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
幾時你們給上主奉獻感恩祭,應這樣奉獻,才獲得悅納:
30 eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. ego Dominus.
祭肉,應在當天吃完,不應留到次日早晨:我是上主。
31 Custodite mandata mea, et facite ea. ego Dominus.
你們應遵守我的命令,一一依照執行:我是上主。
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
不要褻瀆我的聖名,叫我在以色列子民中常被尊為聖;我是使你們成聖的上主,
33 et eduxi de Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus.
是我由埃及地領你們出來,為作為你們的天主:我是上主。」