< Leviticus 21 >

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
3 et sorore virgine quae non est nupta viro:
et sorore virgine quae non est nupta viro
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.
sed nec in principe populi sui contaminabitur
5 Non radent sacerdotes caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos.
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non contaminabitur.
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. ego Dominus.
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
13 Virginem ducet uxorem:
virginem ducet uxorem
14 Viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus qui sanctifico eum.
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
18 nec accedet ad ministerium eius: si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo vel grandi, vel torto naso,
nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
19 si fracto pede, si manu,
si fracto pede si manu
20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
22 vescetur tamen panibus, qui offeruntur in Sanctuario,
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, qui maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta quae fuerant sibi imperata.
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

< Leviticus 21 >