< Leviticus 2 >

1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio. fundetque super eam oleum, et ponet thus,
「若有人獻素祭為供物給耶和華,要用細麵澆上油,加上乳香,
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotis: quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
帶到亞倫子孫作祭司的那裏;祭司就要從細麵中取出一把來,並取些油和所有的乳香,然後要把所取的這些作為紀念,燒在壇上,是獻與耶和華為馨香的火祭。
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
素祭所剩的要歸給亞倫和他的子孫;這是獻與耶和華的火祭中為至聖的。
4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
「若用爐中烤的物為素祭,就要用調油的無酵細麵餅,或是抹油的無酵薄餅。
5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
若用鐵鏊上做的物為素祭,就要用調油的無酵細麵,
6 divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
分成塊子,澆上油;這是素祭。
7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur:
若用煎盤做的物為素祭,就要用油與細麵做成。
8 quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
要把這些東西做的素祭帶到耶和華面前,並奉給祭司,帶到壇前。
9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
祭司要從素祭中取出作為紀念的,燒在壇上,是獻與耶和華為馨香的火祭。
10 quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
素祭所剩的要歸給亞倫和他的子孫。這是獻與耶和華的火祭中為至聖的。
11 Omnis oblatio, quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti aut mellis adolebitur in sacrificio Domini.
「凡獻給耶和華的素祭都不可有酵;因為你們不可燒一點酵、一點蜜當作火祭獻給耶和華。
12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
這些物要獻給耶和華作為初熟的供物,只是不可在壇上獻為馨香的祭。
13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione offeres sal.
凡獻為素祭的供物都要用鹽調和,在素祭上不可缺了你上帝立約的鹽。一切的供物都要配鹽而獻。
14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis eas igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
若向耶和華獻初熟之物為素祭,要獻上烘了的禾穗子,就是軋了的新穗子,當作初熟之物的素祭。
15 fundens super ea oleum, et tus imponens, quia oblatio Domini est.
並要抹上油,加上乳香;這是素祭。
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum tus.
祭司要把其中作為紀念的,就是一些軋了的禾穗子和一些油,並所有的乳香,都焚燒,是向耶和華獻的火祭。」

< Leviticus 2 >