< Leviticus 15 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
耶和華對摩西、亞倫說:
2 Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
「你們曉諭以色列人說:人若身患漏症,他因這漏症就不潔淨了。
3 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere, cum per singula momenta adhaeserit carni eius, atque concreverit foedus humor.
他患漏症,無論是下流的,是止住的,都是不潔淨。
4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
他所躺的床都為不潔淨,所坐的物也為不潔淨。
5 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
凡摸那床的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
那坐患漏症人所坐之物的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
那摸患漏症人身體的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
8 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
若患漏症人吐在潔淨的人身上,那人必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
9 Sagma, super quod sederit, immundum erit:
患漏症人所騎的鞍子也為不潔淨。
10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
凡摸了他身下之物的,必不潔淨到晚上;拿了那物的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
患漏症的人沒有用水涮手,無論摸了誰,誰必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
12 Vas fictile quod tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
患漏症人所摸的瓦器就必打破;所摸的一切木器也必用水涮洗。
13 Si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
「患漏症的人痊癒了,就要為潔淨自己計算七天,也必洗衣服,用活水洗身,就潔淨了。
14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti.
第八天,要取兩隻斑鳩或是兩隻雛鴿,來到會幕門口、耶和華面前,把鳥交給祭司。
15 qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
祭司要獻上一隻為贖罪祭,一隻為燔祭;因那人患的漏症,祭司要在耶和華面前為他贖罪。
16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum.
「人若夢遺,他必不潔淨到晚上,並要用水洗全身。
17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
無論是衣服是皮子,被精所染,必不潔淨到晚上,並要用水洗。
18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
若男女交合,兩個人必不潔淨到晚上,並要用水洗澡。
19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
「女人行經,必污穢七天;凡摸她的,必不潔淨到晚上。
20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:
女人在污穢之中,凡她所躺的物件都為不潔淨,所坐的物件也都不潔淨。
21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
凡摸她床的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
22 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
凡摸她所坐甚麼物件的,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
23 Omne vas, super quod illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
在女人的床上,或在她坐的物上,若有別的物件,人一摸了,必不潔淨到晚上。
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
男人若與那女人同房,染了她的污穢,就要七天不潔淨;所躺的床也為不潔淨。
25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
「女人若在經期以外患多日的血漏,或是經期過長,有了漏症,她就因這漏症不潔淨,與她在經期不潔淨一樣。
26 omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
她在患漏症的日子所躺的床、所坐的物都要看為不潔淨,與她月經的時候一樣。
27 quicumque tetigerit eam, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
凡摸這些物件的,就為不潔淨,必不潔淨到晚上,並要洗衣服,用水洗澡。
28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae:
女人的漏症若好了,就要計算七天,然後才為潔淨。
29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii:
第八天,要取兩隻斑鳩或是兩隻雛鴿,帶到會幕門口給祭司。
30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae eius.
祭司要獻一隻為贖罪祭,一隻為燔祭;因那人血漏不潔,祭司要在耶和華面前為她贖罪。
31 Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
「你們要這樣使以色列人與他們的污穢隔絕,免得他們玷污我的帳幕,就因自己的污穢死亡。」
32 Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
這是患漏症和夢遺而不潔淨的,
33 et quae menstruis temporibus separatur, vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea.
並有月經病的和患漏症的,無論男女,並人與不潔淨女人同房的條例。