< Leviticus 14 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
4 praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
5 et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:
et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
12 tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante Dominum omnibus,
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis:
adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
17 quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. tunc immolabit holocaustum,
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quae dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium,
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium
22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
25 immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri:
immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
olei vero partem mittet in manum suam sinistram
27 in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino:
in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
29 reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
30 et turturem sive pullum columbae offeret,
et turturem sive pullum columbae offeret
31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui
33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
34 Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus,
cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
35 ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea.
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
36 At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
39 Reversusque die septimo, considerabit eam. si invenerit crevisse lepram,
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
40 iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:
iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum,
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis elatus, et alia terra lita,
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
45 quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum.
quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum
47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
49 et in purificatione eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur.
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
54 Ista est lex omnis leprae et percussurae,
ista est lex omnis leprae et percussurae
55 leprae vestium et domorum,
leprae vestium et domorum
56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis,
cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit