< Leviticus 13 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
耶和華曉諭摩西、亞倫說:
2 Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius.
「人的肉皮上若長了癤子,或長了癬,或長了火斑,在他肉皮上成了大痲瘋的災病,就要將他帶到祭司亞倫或亞倫作祭司的一個子孫面前。
3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprae est, et ad arbitrium eius separabitur.
祭司要察看肉皮上的災病,若災病處的毛已經變白,災病的現象深於肉上的皮,這便是大痲瘋的災病。祭司要察看他,定他為不潔淨。
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,
若火斑在他肉皮上是白的,現象不深於皮,其上的毛也沒有變白,祭司就要將有災病的人關鎖七天。
5 et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
第七天,祭司要察看他,若看災病止住了,沒有在皮上發散,祭司還要將他關鎖七天。
6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
第七天,祭司要再察看他,若災病發暗,而且沒有在皮上發散,祭司要定他為潔淨,原來是癬;那人就要洗衣服,得為潔淨。
7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,
但他為得潔淨,將身體給祭司察看以後,癬若在皮上發散開了,他要再將身體給祭司察看。
8 et immunditiae condemnabitur.
祭司要察看,癬若在皮上發散,就要定他為不潔淨,是大痲瘋。
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
「人有了大痲瘋的災病,就要將他帶到祭司面前。
10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
祭司要察看,皮上若長了白癤,使毛變白,在長白癤之處有了紅瘀肉,
11 lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
這是肉皮上的舊大痲瘋,祭司要定他為不潔淨,不用將他關鎖,因為他是不潔淨了。
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
大痲瘋若在皮上四外發散,長滿了患災病人的皮,據祭司察看,從頭到腳無處不有,
13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
祭司就要察看,全身的肉若長滿了大痲瘋,就要定那患災病的為潔淨;全身都變為白,他乃潔淨了。
14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
但紅肉幾時顯在他的身上就幾時不潔淨。
15 tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est.
祭司一看那紅肉就定他為不潔淨。紅肉本是不潔淨,是大痲瘋。
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
紅肉若復原,又變白了,他就要來見祭司。
17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
祭司要察看,災病處若變白了,祭司就要定那患災病的為潔淨,他乃潔淨了。
18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum,
「人若在皮肉上長瘡,卻治好了,
19 et in loco hulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:
在長瘡之處又起了白癤,或是白中帶紅的火斑,就要給祭司察看。
20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in hulcere.
祭司要察看,若現象窪於皮,其上的毛也變白了,就要定他為不潔淨,是大痲瘋的災病發在瘡中。
21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
祭司若察看,其上沒有白毛,也沒有窪於皮,乃是發暗,就要將他關鎖七天。
22 et si quidem creverit, adiudicabit eum leprae.
若在皮上發散開了,祭司就要定他為不潔淨,是災病。
23 sin autem steterit in loco suo, hulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
火斑若在原處止住,沒有發散,便是瘡的痕跡,祭司就要定他為潔淨。
24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
「人的皮肉上若起了火毒,火毒的瘀肉成了火斑,或是白中帶紅的,或是全白的,
25 considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
祭司就要察看,火斑中的毛若變白了,現象又深於皮,是大痲瘋在火毒中發出,就要定他為不潔淨,是大痲瘋的災病。
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
但是祭司察看,在火斑中若沒有白毛,也沒有窪於皮,乃是發暗,就要將他關鎖七天。
27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
到第七天,祭司要察看他,火斑若在皮上發散開了,就要定他為不潔淨,是大痲瘋的災病。
28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
火斑若在原處止住,沒有在皮上發散,乃是發暗,是起的火毒,祭司要定他為潔淨,不過是火毒的痕跡。
29 Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
「無論男女,若在頭上有災病,或是男人鬍鬚上有災病,
30 et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
祭司就要察看;這災病現象若深於皮,其間有細黃毛,就要定他為不潔淨,這是頭疥,是頭上或是鬍鬚上的大痲瘋。
31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
祭司若察看頭疥的災病,現象不深於皮,其間也沒有黑毛,就要將長頭疥災病的關鎖七天。
32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:
第七天,祭司要察看災病,若頭疥沒有發散,其間也沒有黃毛,頭疥的現象不深於皮,
33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
那人就要剃去鬚髮,但他不可剃頭疥之處。祭司要將那長頭疥的,再關鎖七天。
34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit.
第七天,祭司要察看頭疥,頭疥若沒有在皮上發散,現象也不深於皮,就要定他為潔淨,他要洗衣服,便成為潔淨。
35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
但他得潔淨以後,頭疥若在皮上發散開了,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
祭司就要察看他。頭疥若在皮上發散,就不必找那黃毛,他是不潔淨了。
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum.
祭司若看頭疥已經止住,其間也長了黑毛,頭疥已然痊癒,那人是潔淨了,就要定他為潔淨。
38 Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit,
「無論男女,皮肉上若起了火斑,就是白火斑,
39 intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
祭司就要察看,他們肉皮上的火斑若白中帶黑,這是皮上發出的白癬,那人是潔淨了。
40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
「人頭上的髮若掉了,他不過是頭禿,還是潔淨。
41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
他頂前若掉了頭髮,他不過是頂門禿,還是潔淨。
42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
頭禿處或是頂門禿處若有白中帶紅的災病,這就是大痲瘋發在他頭禿處或是頂門禿處,
43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
祭司就要察看,他起的那災病若在頭禿處或是頂門禿處有白中帶紅的,像肉皮上大痲瘋的現象,
44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
那人就是長大痲瘋,不潔淨的,祭司總要定他為不潔淨,他的災病是在頭上。
45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
「身上有長大痲瘋災病的,他的衣服要撕裂,也要蓬頭散髮,蒙着上唇,喊叫說:『不潔淨了!不潔淨了!』
46 Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra.
災病在他身上的日子,他便是不潔淨;他既是不潔淨,就要獨居營外。」
47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit
「染了大痲瘋災病的衣服,無論是羊毛衣服、是麻布衣服,
48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
無論是在經上、在緯上,是麻布的、是羊毛的,是在皮子上,或在皮子做的甚麼物件上,
49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti.
或在衣服上、皮子上,經上、緯上,或在皮子做的甚麼物件上,這災病若是發綠,或是發紅,是大痲瘋的災病,要給祭司察看。
50 qui consideratam recludet septem diebus:
祭司就要察看那災病,把染了災病的物件關鎖七天。
51 et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
第七天,他要察看那災病,災病或在衣服上,經上、緯上,皮子上,若發散,這皮子無論當作何用,這災病是蠶食的大痲瘋,都是不潔淨了。
52 et idcirco comburetur flammis.
那染了災病的衣服,或是經上、緯上,羊毛上,麻衣上,或是皮子做的甚麼物件上,他都要焚燒;因為這是蠶食的大痲瘋,必在火中焚燒。
53 Quod si eam viderit non crevisse,
「祭司要察看,若災病在衣服上,經上、緯上,或是皮子做的甚麼物件上,沒有發散,
54 praecipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
祭司就要吩咐他們,把染了災病的物件洗了,再關鎖七天。
55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra.
洗過以後,祭司要察看,那物件若沒有變色,災病也沒有消散,那物件就不潔淨,是透重的災病,無論正面反面,都要在火中焚燒。
56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
洗過以後,祭司要察看,若見那災病發暗,他就要把那災病從衣服上,皮子上,經上、緯上,都撕去。
57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi.
若仍現在衣服上,或是經上、緯上、皮子做的甚麼物件上,這就是災病又發了,必用火焚燒那染災病的物件。
58 si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
所洗的衣服,或是經,或是緯,或是皮子做的甚麼物件,若災病離開了,要再洗,就潔淨了。」
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
這就是大痲瘋災病的條例,無論是在羊毛衣服上,麻布衣服上,經上、緯上,和皮子做的甚麼物件上,可以定為潔淨或是不潔淨。

< Leviticus 13 >