< Iudicum 3 >

1 Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes, qui non noverant bella Chananaeorum:
耶和华留下这几族,为要试验那不曾知道与迦南争战之事的以色列人,
2 ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi:
好叫以色列的后代又知道又学习未曾晓得的战事。
3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
所留下的就是非利士的五个首领和一切迦南人、西顿人,并住黎巴嫩山的希未人,从巴力·黑们山直到哈马口。
4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
留下这几族,为要试验以色列人,知道他们肯听从耶和华借摩西吩咐他们列祖的诫命不肯。
5 Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Iebusaei:
以色列人竟住在迦南人、赫人、亚摩利人、比利洗人、希未人、耶布斯人中间,
6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
娶他们的女儿为妻,将自己的女儿嫁给他们的儿子,并事奉他们的神。
7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
以色列人行耶和华眼中看为恶的事,忘记耶和华—他们的 神,去事奉诸巴力和亚舍拉,
8 Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
所以耶和华的怒气向以色列人发作,就把他们交在美索不达米亚王古珊·利萨田的手中。以色列人服事古珊·利萨田八年。
9 Et clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:
以色列人呼求耶和华的时候,耶和华就为他们兴起一位拯救者救他们,就是迦勒兄弟基纳斯的儿子俄陀聂。
10 fuitque in eo Spiritus Domini, et iudicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus eius Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.
耶和华的灵降在他身上,他就作了以色列的士师,出去争战。耶和华将美索不达米亚王古珊·利萨田交在他手中,他便胜了古珊·利萨田。
11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
于是国中太平四十年。基纳斯的儿子俄陀聂死了。
12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab: quia fecerunt malum in conspectu eius.
以色列人又行耶和华眼中看为恶的事,耶和华就使摩押王伊矶伦强盛,攻击以色列人。
13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit Urbem palmarum.
伊矶伦招聚亚扪人和亚玛力人,去攻打以色列人,占据棕树城。
14 Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis:
于是以色列人服事摩押王伊矶伦十八年。
15 et postea clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Iemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
以色列人呼求耶和华的时候,耶和华就为他们兴起一位拯救者,就是便雅悯人基拉的儿子以笏;他是左手便利的。以色列人托他送礼物给摩押王伊矶伦。
16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
以笏打了一把两刃的剑,长一肘,带在右腿上衣服里面。
17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
他将礼物献给摩押王伊矶伦(原来伊矶伦极其肥胖);
18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant.
以笏献完礼物,便将抬礼物的人打发走了,
19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad Regem: Verbum secretum habeo ad te o Rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus, qui circa eum erant,
自己却从靠近吉甲凿石之地回来,说:“王啊,我有一件机密事奏告你。”王说:“回避吧!”于是左右侍立的人都退去了。
20 ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in aestivo coenaculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
以笏来到王面前;王独自一人坐在凉楼上。以笏说:“我奉 神的命报告你一件事。”王就从座位上站起来。
21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventrem eius
以笏便伸左手,从右腿上拔出剑来,刺入王的肚腹,
22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
连剑把都刺进去了。剑被肥肉夹住,他没有从王的肚腹拔出来,且穿通了后身。
23 Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera,
以笏就出到游廊,将楼门尽都关锁。
24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in aestivo coenaculo.
以笏出来之后,王的仆人到了,看见楼门关锁,就说:“他必是在楼上大解。”
25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem mortuum.
他们等烦了,见仍不开楼门,就拿钥匙开了,不料,他们的主人已死,倒在地上。
26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit Locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath:
他们耽延的时候,以笏就逃跑了,经过凿石之地,逃到西伊拉;
27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
到了,就在以法莲山地吹角。以色列人随着他下了山地,他在前头引路,
28 Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam:
对他们说:“你们随我来,因为耶和华已经把你们的仇敌摩押人交在你们手中。”于是他们跟着他下去,把守约旦河的渡口,不容摩押一人过去。
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. nullus eorum evadere potuit.
那时击杀了摩押人约有一万,都是强壮的勇士,没有一人逃脱。
30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel: et quievit Terra octoginta annis.
这样,摩押就被以色列人制伏了。国中太平八十年。
31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israel.
以笏之后,有亚拿的儿子珊迦,他用赶牛的棍子打死六百非利士人。他也救了以色列人。

< Iudicum 3 >