< Iudicum 20 >
1 Egressi itaque sunt omnes filii Israel, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan, usque Bersabee, et Terra Galaad ad Dominum in Maspha:
於是以色列全體子民出動,從丹到貝爾舍巴,以及基肋阿得地,全會眾集合起來好像一個人一樣,來到米茲帕上主面前。
2 Omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta millia peditum pugnatorum.
全民眾,即以色列各支派的首領,都參與天主百姓的集會;拿刀的步兵,共有四十萬。
3 (Nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israel in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
本雅明子孫也聽說以色列子民上到了米茲帕。以色列子民說:「這件惡事是怎樣發生的,請你們述說一遍! 」
4 respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea, illucque diverti:
那被殺的女子的丈夫肋末人就回答說:「我與我的妾來到屬本雅明的基貝亞,要在那裏過夜,
5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
基貝亞的公民起來攻擊我,夜間包圍我過夜的住宅,企圖殺害我,並把我的妾強姦致死。
6 Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israel.
因為他們在以色列中間行了這窮兇極惡的醜事,我遂將我的妾切成碎塊,遍送以色列基業各地。
7 Adestis omnes filii Israel, decernite quid facere debeatis.
以色列子孫,請你們說出你們的意見和對策。」
8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:
那時全體民眾好像一個人一樣都起來說:「我們中誰也不要返回自己的帳幕,誰也不要回自己的家,
9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.
現在我們就要這樣對付基貝亞,抽籤進攻,
10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Beniamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
由以色列各支派中,每百人抽十人,每千人抽百人,每萬人抽千人,給民眾運送軍糧;待眾人到達本雅明的基貝亞後,按照那城在以色列中間所行醜事報復它。」
11 Convenitque universus Israel ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
於是以色列人聯合起來攻擊那城,彼此合作有如一人。本雅明備戰
12 et miserunt nuncios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?
以色列眾支派差人往本雅明支派的各家說:「你們中間怎樣發生了這樣的惡事﹖
13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum:
現在你們把那些人,即基貝亞的無賴之徒,交出來,我們好處死他們,從以色列中鏟除這邪惡。」本雅明子孫卻不肯聽從他兄弟們以色列子民的呼聲;
14 sed ex cunctis urbibus, quae sortis suae erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent.
本雅明子孫反而從各城聚集起來,來到基貝亞,要與以色列子民交戰。
15 Inventique sunt viginti quinque millia de Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa,
那一天,本雅明人從各城來的共計兩萬六千拿刀的,基貝亞的居民尚未計算在內。
16 qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra proeliantes: et sic fundis lapides ad certum iacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
在這些人中,還有特選的七百精兵,能左右開弓,個個能用機絃拋石,毫釐不爽。
17 Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.
本雅明人除外,以色列人共有四十萬拿刀的,個個都是戰士。兩次進攻失利
18 Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Dominum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? Quibus respondit Dominus: Iudas sit dux vester.
以色列子民起身上到貝特耳,求問天主說:「我們中誰該先上去與本雅明子孫作戰﹖」上主答說:「猶大先去。」
19 Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt iuxta Gabaa:
於是以色列子明早晨起來,對著基貝亞安營。
20 et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, urbem oppugnare coeperunt.
以色列人出來要與本雅明人交戰,遂在基貝亞前面擺陣等待他們。
21 Egressique filii Beniamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum.
本雅明子孫從基貝亞出來迎戰,那一天殺死了兩萬兩千以色列人。
22 Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt:
以後,眾以色列又鼓起勇氣,又在前一日布陣的地方布陣。
23 ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem: consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.
事前,以色列子民先上到貝特耳,在上主面前哀哭,一直到晚上,然後求問上主說:「我們可否再去與我們的弟兄本雅明交戰﹖」上主答說:「可上去攻打。」
24 Cumque filii Israel altera die contra filios Beniamin ad proelium processissent,
於是第二天,以色列子民又去攻打本雅明子孫。
25 eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
本雅明人第二天也從基貝亞出來與以色列人交戰,又殺死一萬八千以色列子民,都是拿刀的人。
26 Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
以色列眾子民,即全民眾,又上到貝特耳,坐在上主面前哀哭,整日禁食到晚上;以後,在上主面前獻了全燔祭與和平祭。【
27 et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Domini,
那時天主的約櫃正在那裏,同時有亞郎的子孫厄肋阿匝爾的兒子丕乃哈斯在約櫃前供職。】以色列子民又求問上主說:「我們是否應再去與我們的弟兄本雅明人交戰﹖或是休戰﹖」上主答說:「你們應上去,因為我明天必將他們交在你們手中。」
28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras.
以色列人就在基貝亞四周設下伏兵。
29 Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa:
第三天以色列子民上去攻打本雅明子孫,在基貝亞對面布陣,像前兩次一樣。
30 et tertia vice, sicut semel et bis, contra Beniamin exercitum produxerunt.
本雅明子孫出來迎敵,被引出城外,在兩條大路上,─一條通往貝特耳,一條通往基貝紅,─像前兩次一樣,開始殺敵,在田野就殺死了約有三十個以色列人。
31 Sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et caederent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
本雅明子孫遂說:「他們像前次一樣,在我們面前打敗了。」但以色列子民卻說:「我們不如後退,引他們遠離城,到大路上來。」
32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
當以色列眾人從他們的地方起來,在巴耳塔瑪爾布陣的時候,以色列的伏兵從革巴西邊埋伏的地方衝出來;
33 Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt,
全以色列中所選出的一萬精兵齊來攻打基貝亞,戰爭非常激烈,但是本雅明人還不知道大禍臨頭。
34 et ab Occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
上主在以色列前打擊本雅明人,那一天以色列子民殺死本雅明人共有二萬五千一百,都是拿刀的人。
35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
這樣,本雅明子孫看出自己失敗。原來以色列人依仗在基貝亞所設下的伏兵,先在本雅明人前退怯;
36 Filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas iuxta urbem posuerant.
伏兵急速衝入基貝亞,衝進之後,用刀屠殺了全城的人。
37 Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Beniamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.
原先以色列人與伏兵約定,在城內放火,以煙火上騰為號。
38 Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
以色列人在戰場上撤退的時候,本雅明動手殺死以色列人約有三十人,他們想:「的確,他們如前一仗一樣,在我們前殺敗了。」
39 Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Beniamin eos fugere, et instantius persequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris.)
當煙柱信號從城中上騰的時候,本雅明人轉過身來,見全城煙火沖天;
40 et viderunt quasi columnam fumi de civitate conscendere. Beniamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:
那時以色列人也轉身回來;本雅明人大為驚慌,因為看見大禍臨頭,
41 qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Beniamin, in fugam versi sunt,
遂在以色列人面前轉向曠野的路上逃去,但戰士卻追蹤而至,從城裏出來的人也夾擊他們;
42 et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis.
這樣,以色列人擊潰了本雅明人,追擊他們,從諾哈蹂躪他們,直到革巴對面的東方之地。
43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad Orientalem plagam urbis Gabaa.
本雅明人陣亡一萬八千,都是勇士。
44 Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
其餘的人都轉身向著曠野逃往黎孟岩石,以色列人在路上又掃蕩了他們中五千人;以後,直追到革巴,擊殺了二千人。
45 Quod cum vidissent, qui remanserant de Beniamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad Petram, cuius vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
那一日,本雅明中陣亡的,共有二萬五千人,
46 Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent vigintiquinque millia, pugnatores ad bella promptissimi.
所剩下的六百人,
47 Remanserunt itaque de omni numero Beniamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in Petra Remmon mensibus quattuor.
轉身逃往曠野,直到黎孟岩石,在黎孟岩石中住了四個月。
48 Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
以色列人又回到本雅明子孫那裏,把各城的人和牲畜,以及所遇見的都用刀殺盡;並將所經過的城池放火燒燬。