< Iudicum 2 >

1 Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in Terram, pro qua iuravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum:
耶和华的使者从吉甲上到波金,对以色列人说:“我使你们从埃及上来,领你们到我向你们列祖起誓应许之地。我又说:‘我永不废弃与你们所立的约。
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus Terrae huius, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?
你们也不可与这地的居民立约,要拆毁他们的祭坛。你们竟没有听从我的话!为何这样行呢?’
3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
因此我又说:‘我必不将他们从你们面前赶出;他们必作你们肋下的荆棘。他们的神必作你们的网罗。’”
4 Cumque loqueretur Angelus Domini haec verba ad omnes filios Israel: elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
耶和华的使者向以色列众人说这话的时候,百姓就放声而哭;
5 Et vocatum est nomen loci illius: Locus flentium, sive lacrymarum: immolaveruntque ibi hostias Domini.
于是给那地方起名叫波金。众人在那里向耶和华献祭。
6 Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam:
从前约书亚打发以色列百姓去的时候,他们各归自己的地业,占据地土。
7 servieruntque Domino cunctis diebus eius, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini, quae fecerat cum Israel.
约书亚在世和约书亚死后,那些见耶和华为以色列人所行大事的长老还在的时候,百姓都事奉耶和华。
8 Mortuus est autem Iosue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
耶和华的仆人、嫩的儿子约书亚,正一百一十岁就死了。
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim, a Septentrionali plaga montis Gaas.
以色列人将他葬在他地业的境内,就是在以法莲山地的亭拿·希烈,在迦实山的北边。
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israel.
那世代的人也都归了自己的列祖。后来有别的世代兴起,不知道耶和华,也不知道耶和华为以色列人所行的事。
11 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
以色列人行耶和华眼中看为恶的事,去事奉诸巴力,
12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de Terra Aegypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
离弃了领他们出埃及地的耶和华—他们列祖的 神,去叩拜别神,就是四围列国的神,惹耶和华发怒;
13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
并离弃耶和华,去事奉巴力和亚斯她录。
14 Iratusque Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus, qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis:
耶和华的怒气向以色列人发作,就把他们交在抢夺他们的人手中,又将他们付与四围仇敌的手中,甚至他们在仇敌面前再不能站立得住。
15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et iuravit eis: et vehementer afflicti sunt.
他们无论往何处去,耶和华都以灾祸攻击他们,正如耶和华所说的话,又如耶和华向他们所起的誓;他们便极其困苦。
16 Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt,
耶和华兴起士师,士师就拯救他们脱离抢夺他们人的手。
17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
他们却不听从士师,竟随从叩拜别神,行了邪淫,速速地偏离他们列祖所行的道,不如他们列祖顺从耶和华的命令。
18 Cumque Dominus iudices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium.
耶和华为他们兴起士师,就与那士师同在。士师在世的一切日子,耶和华拯救他们脱离仇敌的手。他们因受欺压扰害,就哀声叹气,所以耶和华后悔了。
19 Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur, et multo faciebant peiora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt.
及至士师死后,他们就转去行恶,比他们列祖更甚,去事奉叩拜别神,总不断绝顽梗的恶行。
20 Iratusque est furor Domini in Israel, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit:
于是耶和华的怒气向以色列人发作。他说:“因这民违背我吩咐他们列祖所守的约,不听从我的话,
21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Iosue, et mortuus est:
所以约书亚死的时候所剩下的各族,我必不再从他们面前赶出,
22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
为要借此试验以色列人,看他们肯照他们列祖谨守遵行我的道不肯。”
23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Iosue.
这样耶和华留下各族,不将他们速速赶出,也没有交付约书亚的手。

< Iudicum 2 >