< Iudicum 18 >
1 In diebus illis necdum erat rex in Israel, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
那時在以色列沒有君王,同時丹支派仍在尋找居住的基地,因為直到那一天在以色列支派中,丹支派尚未得到基地。
2 Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi:
於是丹子孫從祚辣和厄市陶耳,由全家族中,派了五個勇敢的人去窺探偵察那地方,對他們說:「你們去偵察那地方! 」他們到了厄弗辣因山地,來到米加的住宅,就在那裏過夜。
3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?
他們在米加家附近,認出那少年肋末的聲音,就過去向他說:「誰領你來這裏﹖你在這裏作甚麼﹖你在這裏有甚麼職務﹖」
4 Qui respondit eis: Haec, et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos.
他回答說:「米加待我如此如此! 他聘了我作他的司祭。」
5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
他們對他說:「你求問天主,使我們知道,我們將走的路順利嗎﹖」
6 Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
司祭回答他們說:「你們平安去罷! 上主必使你們所走的路順遂。」
7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, iuxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
於是那五個人就去了,來到拉依士,在那裏看見城中的人民安居樂業,一如漆冬人一樣,平安無慮,地產豐富,一無所缺;並且他們離漆冬又遠,與阿蘭也沒有往來。
8 Reversi itaque ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
當他們回到祚辣和厄市陶耳自己弟兄那裏時,弟兄們問他們說:「你們帶來什麼消息﹖」
9 Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem: nolite negligere, nolite cessare. eamus, et possideamus eam, nullus erit labor.
他們回答說:「起來,讓我們上到拉依士去,因為我們已察看過,那地真肥美,你們還等什麼﹖不要再遲延,趕快去佔領!
10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae gignuntur in terra.
到那裏去,是到一個不設防的人民那裏去,地面寬廣遼闊;天主已把那地交在你們手中;那地方物產豐富,一無所缺。」
11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis,
於是有六百丹支派的人,帶著武器,從酢辣和厄市陶耳出發,
12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan, nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
經過山路,在猶大克黎雅特耶阿陵安營;因此,那地方直到今日叫作「丹營;」這地是在克黎雅特耶阿陵西面。
13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae,
他們又從那裏經過厄弗辣因山地,來到米加的住處。丹人搶去米加的神像
14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam Terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
當時先去窺探那地的五個人,告訴弟兄們說:「你們知不知道,在此家內有「厄弗得、」「忒辣芬」和一尊神像﹖現在你們要決定當作什麼。」
15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae: salutaveruntque eum verbis pacificis.
於是他們轉入米加的住宅,來到少年肋末人的屋裏,向他請安問好。
16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
同時那六百丹人帶著兵器站在門口,
17 At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
先去探地的那五個人就上去,進到裏面,要拿那尊神像並「厄弗得」和「忑辣芬,」此時司祭和那六百個帶武器的人站在門口。
18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
當那些人進入米加家裏,拿那尊神像、「厄弗得」和「忑辣芬」時,司祭問他們說:「你們做什麼﹖」
19 Cui responderunt: Tace, et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?
他們回答說:「不要作聲,用手掩住你的口,跟我們去,作我們的師傅和司祭;你作一個人家的司祭好呢﹖還是在以色列中間作一個支派,一個家族的司祭好呢﹖」
20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
司祭滿懷高興,遂帶了「厄弗得、」「忑辣芬」和神像,到了那些人中間。
21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac iumenta, et omne quod erat pretiosum,
他們遂轉身回去,把婦孺、牲口以及輜重放在前方。
22 et iam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt,
當他們離開米加的住宅相當遠的時候,米加和米加家附近的人,都聚集起來,去追趕丹的子孫。
23 et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
他們向丹的子孫呼喊,丹的子孫回過臉來對米加說:「你叫喊什麼﹖」
24 Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis: Quid tibi est?
米加回答說:「你們把我所製的神像和司祭都帶走,我還有什麼呢﹖」怎麼你們還向我說:你作什麼﹖」
25 Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
丹的子孫對他說:「不要再讓我們聽見你的聲音,免得我們中間有暴燥的人打擊你們,使你和你全家都喪失性命! 」
26 Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas, quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
此後,丹的子孫繼續前行,米加見他們比自己強大,就轉身回了家。丹族佔據拉依士
27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
丹的子孫帶著米加所做的神像和他私有的司祭,來到拉依士,到了一個平安無慮的人民那裏,用刀劍殺戮了他們,放火燒了那城,
28 nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum extruentes habitaverunt in ea,
沒有人來援救,因為拉依士離漆冬很遠,與阿蘭又沒有往來。這城位於貝特勒曷布山谷中;丹的子孫重建這城,住在那裏,
29 vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur.
按他們的祖宗,以色列所生的兒子丹的名字,給這城起名叫丹;其實這城原先名叫拉依士。
30 Posueruntque sibi sculptile, et Ionathan filium Gersam filii Moysi, ac filios eius sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.
丹的子孫把那尊神像立起來,梅瑟的後裔,革爾雄的子孫約納堂和他的子孫作丹支派的司祭,直到該地被擄掠的時日。
31 Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. in diebus illis nec erat rex in Israel.
天主的殿在史羅多少時日,米加所作的神像在丹支派中也立了多少時日。