< Iudicum 13 >

1 Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
以色列人又行耶和華眼中看為惡的事,耶和華將他們交在非利士人手中四十年。
2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
那時,有一個瑣拉人,是屬但族的,名叫瑪挪亞。他的妻不懷孕,不生育。
3 Cui apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies et paries filium:
耶和華的使者向那婦人顯現,對她說:「向來你不懷孕,不生育,如今你必懷孕生一個兒子。
4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
所以你當謹慎,清酒濃酒都不可喝,一切不潔之物也不可吃。
5 quia paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.
你必懷孕生一個兒子,不可用剃頭刀剃他的頭,因為這孩子一出胎就歸上帝作拿細耳人。他必起首拯救以色列人脫離非利士人的手。」
6 Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:
婦人就回去對丈夫說:「有一個神人到我面前來,他的相貌如上帝使者的相貌,甚是可畏。我沒有問他從哪裏來,他也沒有將他的名告訴我,
7 sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex utero matris suae usque ad diem mortis suae.
卻對我說:『你要懷孕生一個兒子,所以清酒濃酒都不可喝,一切不潔之物也不可吃;因為這孩子從出胎一直到死,必歸上帝作拿細耳人。』」
8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
瑪挪亞就祈求耶和華說:「主啊,求你再差遣那神人到我們這裏來,好指教我們怎樣待這將要生的孩子。」
9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum Angelus Dei uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Quae cum vidisset Angelum,
上帝應允瑪挪亞的話;婦人正坐在田間的時候,上帝的使者又到她那裏,她丈夫瑪挪亞卻沒有同她在一處。
10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nunciavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
婦人急忙跑去告訴丈夫說:「那日到我面前來的人,又向我顯現。」
11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
瑪挪亞起來跟隨他的妻來到那人面前,對他說:「與這婦人說話的就是你嗎?」他說:「是我。」
12 Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?
瑪挪亞說:「願你的話應驗!我們當怎樣待這孩子,他後來當怎樣呢?」
13 Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se:
耶和華的使者對瑪挪亞說:「我告訴婦人的一切事,她都當謹慎。
14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei praecepi, impleat atque custodiat.
葡萄樹所結的都不可吃,清酒濃酒都不可喝,一切不潔之物也不可吃。凡我所吩咐的,她都當遵守。」
15 Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hoedum de capris.
瑪挪亞對耶和華的使者說:「求你容我們款留你,好為你預備一隻山羊羔。」
16 Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset.
耶和華的使者對瑪挪亞說:「你雖然款留我,我卻不吃你的食物,你若預備燔祭就當獻與耶和華。」原來瑪挪亞不知道他是耶和華的使者。
17 Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?
瑪挪亞對耶和華的使者說:「請將你的名告訴我,到你話應驗的時候,我們好尊敬你。」
18 Cui ille respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?
耶和華的使者對他說:「你何必問我的名,我名是奇妙的。」
19 Tulit itaque Manue hoedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor eius intuebantur.
瑪挪亞將一隻山羊羔和素祭在磐石上獻與耶和華,使者行奇妙的事;瑪挪亞和他的妻觀看,
20 Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram,
見火焰從壇上往上升,耶和華的使者在壇上的火焰中也升上去了。瑪挪亞和他的妻看見,就俯伏於地。
21 et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue, Angelum Domini esse,
耶和華的使者不再向瑪挪亞和他的妻顯現,瑪挪亞才知道他是耶和華的使者。
22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Dominum.
瑪挪亞對他的妻說:「我們必要死,因為看見了上帝。」
23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia neque ea, quae sunt ventura, dixisset.
他的妻卻對他說:「耶和華若要殺我們,必不從我們手裏收納燔祭和素祭,並不將這一切事指示我們,今日也不將這些話告訴我們。」
24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
後來婦人生了一個兒子,給他起名叫參孫。孩子長大,耶和華賜福與他。
25 Coepitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
在瑪哈尼‧但,就是瑣拉和以實陶中間,耶和華的靈才感動他。

< Iudicum 13 >