< Iudicum 10 >

1 Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
ויקם אחרי אבימלך להושיע את ישראל תולע בן פואה בן דודו איש יששכר והוא ישב בשמיר בהר אפרים׃
2 et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
וישפט את ישראל עשרים ושלש שנה וימת ויקבר בשמיר׃
3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos,
ויקם אחריו יאיר הגלעדי וישפט את ישראל עשרים ושתים שנה׃
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine eius sunt appellatae Avoth Iair, id est, oppida Iair, usque in praesentem diem in Terra Galaad.
ויהי לו שלשים בנים רכבים על שלשים עירים ושלשים עירים להם להם יקראו חות יאיר עד היום הזה אשר בארץ הגלעד׃
5 Mortuusque est Iair; ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon.
וימת יאיר ויקבר בקמון׃
6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
ויספו בני ישראל לעשות הרע בעיני יהוה ויעבדו את הבעלים ואת העשתרות ואת אלהי ארם ואת אלהי צידון ואת אלהי מואב ואת אלהי בני עמון ואת אלהי פלשתים ויעזבו את יהוה ולא עבדוהו׃
7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
ויחר אף יהוה בישראל וימכרם ביד פלשתים וביד בני עמון׃
8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrhaei, quae est in Galaad:
וירעצו וירצצו את בני ישראל בשנה ההיא שמנה עשרה שנה את כל בני ישראל אשר בעבר הירדן בארץ האמרי אשר בגלעד׃
9 in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.
ויעברו בני עמון את הירדן להלחם גם ביהודה ובבנימין ובבית אפרים ותצר לישראל מאד׃
10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
ויזעקו בני ישראל אל יהוה לאמר חטאנו לך וכי עזבנו את אלהינו ונעבד את הבעלים׃
11 Quibus locutus est Dominus: Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
ויאמר יהוה אל בני ישראל הלא ממצרים ומן האמרי ומן בני עמון ומן פלשתים׃
12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
וצידונים ועמלק ומעון לחצו אתכם ותצעקו אלי ואושיעה אתכם מידם׃
13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:
ואתם עזבתם אותי ותעבדו אלהים אחרים לכן לא אוסיף להושיע אתכם׃
14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae.
לכו וזעקו אל האלהים אשר בחרתם בם המה יושיעו לכם בעת צרתכם׃
15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
ויאמרו בני ישראל אל יהוה חטאנו עשה אתה לנו ככל הטוב בעיניך אך הצילנו נא היום הזה׃
16 Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
ויסירו את אלהי הנכר מקרבם ויעבדו את יהוה ותקצר נפשו בעמל ישראל׃
17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt.
ויצעקו בני עמון ויחנו בגלעד ויאספו בני ישראל ויחנו במצפה׃
18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.
ויאמרו העם שרי גלעד איש אל רעהו מי האיש אשר יחל להלחם בבני עמון יהיה לראש לכל ישבי גלעד׃

< Iudicum 10 >