< Iosue 9 >

1 Quibus auditis, cuncti reges trans Iordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Iebusaeus
約旦河西,住在山地和平原並沿大海一帶直到黎巴嫩山上的眾王子,即赫特人、阿摩黎人、客納罕人、堷黎齊人、希威人和耶步斯人,聽見了這些事,
2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo, eademque sententia.
聯合起來,同心協力對抗若蘇厄和以色人。
3 At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Iosue, Iericho et Hai:
基貝紅居民聽說若蘇厄對耶利哥和哈依所行的事,
4 callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
便設詭許帶著行糧上路將一些舊布袋和破裂縫補的舊酒囊馱在驢上;
5 calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:
腳上穿著補過的破鞋,身上穿著襤褸的衣服;所帶的食物,又乾又碎,
6 perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt:
來到基耳加耳營中見若蘇厄;對他和以色列人說:「我們是遠方來的,現在請你們與我們立約。」
7 Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum.
以色列對這些希威人說:「你們也許是我們附近的居民,我們怎能同你們立約﹖」
8 At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Iosue ait: Qui nam estis vos? aut unde venistis?
他們回答若蘇厄說:「我們是你的僕人。」若蘇厄問他們說:「你們是什麼人﹖是從那裏來的﹖」
9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae eius, cuncta quae fecit in Aegypto,
他們答說:「你的僕人是因為聽了上主你們天主的名聲,由極遠的地方來的,因為我們聽見人 談及衪的聲望,和衪在埃及所行的一切,
10 et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erant in Astaroth:
以及衪對住在約旦河東的的兩阿摩黎王:即赫市朋王息紅和阿市塔洛特的巴商王敖格所行的一切。
11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores Terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, foedus inite nobiscum.
為此,我們的長老和我們本地的居民,對我們說:你們手中拿些路用的食物,去迎接以色列人;對他們說:我們是你們的僕人,現在請你們與我們立約。
12 En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
看,這是我們的食物,我們從家中帶出來,要到你們這裏來的那天還熱,看,現在又乾又碎;
13 utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta.
這就是我們的酒囊,才盛酒的時候還新,看,現在都破裂了;這是我們的衣服和鞋,為了路途遙遠,都穿爛了。」
14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
以色列的首領便取了他們的行糧,並沒有請求上主的諭示;
15 Fecitque Iosue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
若蘇厄便與他們修好,與他們立了約,讓他們生存,會眾的首領也向他們起了誓。
16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
但是,與他們立約後才過了三天,以色列人就聽說,他們是住在自己附近的居民。
17 Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
以色列子民於是動身,第三天便到了他們的城市:就是基貝紅、革非辣、貝洛特和克黎雅特耶阿陵。
18 Et non percusserunt eos, eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
但以色列子民沒有擊殺他們,因為會眾的首領指著上主,以色列的天主,對他們起過誓;但全會眾對他們的首領不滿。
19 Qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
眾首領對全會眾說:「我們既已指著上主以色列的天主對他們起誓,那麼我們決不能加害他們,
20 Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus:
只有這樣做,就是讓他們生存下去,免得因我們對他們所起的誓,為我們招來上主的義怒。」
21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus:
首領又對民眾說:「讓他們生存下去,但他們應為全會眾劈柴挑水。」全會眾便遵照首領的話而行。
22 vocavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?
若蘇厄將基貝紅人召來,對他們說:「你們為什麼欺騙我們說:我們離你們很遠,其實你們就住在我們附近﹖
23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei.
從此你們應受詛咒,你們中間,決不斷有人在我天主的殿內,做劈柴挑水的勞役。」
24 Qui responderunt: Nunciatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem Terram, et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
他們回答若蘇厄說:「你的僕人確實聽說:上主你的天主,曾吩咐衪的僕人梅瑟,要把這整塊土地賜給你們,並在你們面前,將這地方上的一切居民消滅;我們見你們前來,我們實在為我們的生命擔憂,所以才做了這事。
25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
現在,我們都在你手裏,你以為怎樣好,怎樣對,就怎樣對待我們吧! 」
26 Fecit ergo Iosue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.
若蘇厄就這樣對待了他們:將他們由以色列人手中救出,不讓人加害他們。
27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco, quem Dominus elegisset.
當天就派定他們在上主選定的地方,為會眾,為上主的祭壇,劈柴挑水,直到今日。

< Iosue 9 >