< Iosue 16 >
1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quae ascendit de Iericho ad montem Bethel:
2 et egreditur de Bethel Luzam: transitque terminum Archi, Ataroth.
3 et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:
4 possederuntque filii Ioseph Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe.
7 descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.