< Iosue 15 >

1 Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, usque ad desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
2 initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quae respicit Meridiem.
Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
3 Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Aegypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridianae plagae.
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
5 Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eumdem Iordanis fluvium.
Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
6 ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben:
7 et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel.
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusaei ad Meridiem, haec est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10 et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11 et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
12 hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
13 Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,
22 et Cyna et Dimona et Adada,
et Cyna et Dimona et Adada,
23 et Cades, et Asor, et Iethnam,
et Cades et Asor et Jethnam,
24 Ziph et Telem et Baloth,
Ziph et Telem et Baloth,
25 Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor.
Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor;
26 Amam, Sama, et Molada,
Amam, Sama, et Molada,
27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29 et Baala et Im et Esem,
et Baala et Jim et Esem,
30 et Eltholad et Cesil et Harma,
et Eltholad et Cesil et Harma,
31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32 Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et villae earum.
Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
34 et Zanoe et Aengannim et Taphua et Enaim,
et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
35 et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villae earum.
et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villæ earum.
37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38 Delean et Masepha et Iecthel,
Delean et Masepha et Jecthel,
39 Lachis et Bascath et Eglon,
Lachis et Bascath et Eglon,
40 Chebbon et Leheman et Cethlis
Chebbon et Leheman et Cethlis,
41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
42 Labana et Ether et Asan,
Labana et Ether et Asan,
43 Iephtha et Esna et Nesib,
Jephtha et Esna et Nesib,
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.
et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis.
Accaron cum vicis et villulis suis.
46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus eius.
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socoth
Et in monte: Samir et Jether et Socoth
49 et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir:
et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
50 Anab et Istemo et Anim,
Anab et Istemo et Anim,
51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
52 Arab et Ruma et Esaan,
Arab et Ruma et Esaan,
53 et Ianum et Beththaphua et Apheca,
et Janum et Beththaphua et Apheca,
54 Athmatha et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.
Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iota,
Maon et Carmel et Ziph et Jota,
56 Iezrael et Iucadam et Zanoe,
Jezraël et Jucadam et Zanoë,
57 Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et villae earum.
Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum.
58 Halhul, et Besur, et Gedor,
Halhul, et Besur, et Gedor,
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.
Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
60 Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.
Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha
In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem.
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.

< Iosue 15 >