< Iosue 15 >
1 Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, usque ad desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
2 initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quae respicit Meridiem.
3 Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Aegypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridianae plagae.
5 Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eumdem Iordanis fluvium.
6 ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
7 et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel.
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusaei ad Meridiem, haec est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10 et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11 et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
12 hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
13 Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
22 et Cyna et Dimona et Adada,
23 et Cades, et Asor, et Iethnam,
24 Ziph et Telem et Baloth,
25 Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor.
26 Amam, Sama, et Molada,
27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29 et Baala et Im et Esem,
30 et Eltholad et Cesil et Harma,
31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32 Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et villae earum.
33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
34 et Zanoe et Aengannim et Taphua et Enaim,
35 et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villae earum.
37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38 Delean et Masepha et Iecthel,
39 Lachis et Bascath et Eglon,
40 Chebbon et Leheman et Cethlis
41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.
42 Labana et Ether et Asan,
43 Iephtha et Esna et Nesib,
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis.
46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus eius.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socoth
49 et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir:
50 Anab et Istemo et Anim,
51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
52 Arab et Ruma et Esaan,
53 et Ianum et Beththaphua et Apheca,
54 Athmatha et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iota,
56 Iezrael et Iucadam et Zanoe,
57 Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et villae earum.
58 Halhul, et Besur, et Gedor,
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.
60 Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.
61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha
62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem.