< Iosue 10 >

1 Quae cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi illius) et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum,
當耶路撒冷王阿多尼責德克聽說若蘇厄攻佔了哈依,完全予以毀滅,對待哈依和哈依王如對待耶利哥和耶利哥王一樣;又聽說基貝紅居民已與以色列媾和,可住在他們中間,
2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi.
大為震驚,因為基貝紅是座大城,像座京城,比哈依還大,中的人又都勇敢。
3 Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
耶路撒冷王阿多尼責德克打發使者去見赫貝龍王曷罕、雅爾慕特王丕蘭、拉基士王雅非雅和厄革隆王德彼爾說:
4 Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel.
「請你們前來援助我,攻打基貝紅,因為這城已與若蘇厄和以色列人媾和。」
5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
那五個阿摩黎王,即耶路撒冷王、赫貝龍王、雅爾慕特王、拉基士王和厄革隆王聯合起來,率領他們所有的軍隊上去包圍了基貝紅,合力進攻。
6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
基貝紅人即派人到基耳加耳營中見若蘇厄說:「你不要袖手不顧你的僕人,請快上來援助,扶助我們,因為住在山地的眾阿摩黎王都聯合起來攻擊我們。」
7 Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
若蘇厄遂親率他的一切軍民,和所有的精兵,從耳加耳上去了。
8 Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.
上主對若蘇厄說:「你不要怕他們,因為我已將他們交在你手中,沒有一人能抵抗你。」
9 Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis:
若蘇厄由基耳加耳出發,整夜行軍,出其不意,突然向他們進攻。
10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth horon, et percussit usque Azeca et Maceda.
上主使他們以色列人前大為混亂,以色列人在基貝紅將他們完全擊敗,隨後在往貝特曷龍的上坡路上追趕他們,擊殺他們直到阿則卡,直到瑪刻達。
11 Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
當他們逃避以色列人,來到貝特曷龍下坡時,上主從天上降下冰雹,落在他們身上,直落到阿則卡,死傷無數;為冰雹砸死的人,教宗以色列用刀死的還多。
12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Aialon.
上主將阿摩黎人交於以色列子民的那一天,若蘇厄當以色列人的面對上主說:「太陽! 停在基貝紅! 月亮! 停在阿雅隆谷! 」
13 Steteruntque Sol et Luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque Sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
太陽果然停住,月亮站住不動,直到百姓報復了自己的仇敵。這事豈不是記載在「義士書」上了嗎﹖太陽停在空中,未急速下落,約有一整天。
14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
以前或以後,從來沒有一天像這天一樣。上主這樣俯聽了人的呼聲,因為是上主在為以色列人作戰。
15 Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
此後,若蘇厄和所有跟隨他的以色列人,回了基耳加耳營。
16 Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
至於那五個逃脫的王子,藏在瑪刻達山洞裏,
17 Nunciatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
有人來通知若蘇厄說:「那五個王子已被發現,藏在瑪刻達山洞裏。」
18 Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
若蘇厄吩咐說:「你們把幾塊大石滾到洞口,派人看守。
19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
你們不可停下來,要去追趕敵人,切斷他們的後路,不容他們逃入城中,因為上主你們的天主,已將他們交在你們手中。」
20 Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi, qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
以色列子民將他們殺得慘敗,幾乎將他們全部消滅,只剩下一些逃脫的人進入了堅城。
21 Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
軍民都平安無恙地回到瑪克達見若蘇厄。以後沒有人再敢侮辱以色列子民。
22 Praecepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncae, et adducite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
那時若蘇厄說:「你們去打開洞口,把五個王子從洞裏拉出來,帶到我這裏來。」
23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
人就去,將那五個王子,是耶路撒冷王、赫貝龍王、雅爾慕特王、拉基斯王和厄格隆王,從洞裏拉出,帶到他面前,
24 Cumque adducti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,
當人們把那五個王子帶到若蘇厄面前時,若蘇厄將所有的以色列人召來,對那些與他同去作戰的軍長說:「你們前來,將腳踏在這些王子的脖子上! 」他們就前來,將腳踏在那些王子的脖子上。
25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
若蘇厄對他們說:「你們不要害怕,不要沮喪,只要勇敢果斷,因為上主必要這樣對待你們所征服的一切仇人。」
26 Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
隨後,若蘇厄將那五個王子殺死,將他們懸在五棵樹上,直懸到晚上。
27 Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
到太陽快落時候,o命人將他們由樹上放下來,丟在他們藏過的山洞裏,用大石頭塞住洞口;那些大石至今尚在。
28 Eodem quoque die Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
若蘇厄當天就佔領了瑪克達,並用利劍擊殺了那城和城中的王子,並將城中的一切生靈完全毀滅,一個也沒有留下;他對待瑪刻達王如對耶利哥王一樣。
29 Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
若蘇厄和跟隨他的眾以色列人,由瑪刻達往里貝納進攻,攻打里貝納。
30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius. non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho.
上主也將這城和城中的王子交在以色列人手中;他們用利劍擊殺了城和城中的一切生靈,一個也沒有留下;他對待這城中的王子,如對待耶利哥王一樣。
31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam.
若蘇厄和跟隨他的眾以色列人,又從里貝納往拉基士推進,圍攻拉基士,
32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
上主將拉基士也交在以色列人手中。第二天若蘇厄攻取了拉基士,用利劍擊殺了那城和城中的一切生靈,全如對待里貝納一樣。
33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
那時曷爾曷蘭上來援救拉基士,若蘇厄也將他和他的人民殺盡,一個也沒有留下。
34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
此後,若蘇厄和跟隨他的眾以色列人,由拉基士往厄革隆推進,圍攻厄革隆。
35 atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis.
當夜攻下了那城,並在那天用利劍殺盡了那城和城中的一切生靈,全如對待拉基士一樣。
36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
上後,若蘇厄和跟隨他的眾以色列人,從厄革隆上到赫貝龍,攻打那城;
37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas, quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
佔領後,用利劍擊殺了那城和城中的王子,以及屬於他的一切生靈,一個也沒有留下;將那城和城中一切生靈完全消滅,全如對待厄革隆一樣。
38 Inde reversus in Dabir,
此後,若蘇厄和跟隨他的眾以色列人,轉身向德彼爾推進,攻打那城,
39 cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
獲得了那城和那城的王子,以及屬德彼爾的一切城邑後,用利劍擊殺了他們,將這些城內的一切生靈完全毀滅,一個也沒有留下;對待德彼爾城和城中的王子,有如對待赫貝龍和赫貝龍的王子一樣又如對待里貝納和里貝納王子一樣。
40 Percussit itaque Iosue omnem Terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel,
若蘇厄征服了那一帶地方包括山地、乃革布、平原、山坡和那些地方的不子;並照上主以色列的天主的命令,消滅了所有的生靈,一個也沒有留下,
41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem Terram Gessen usque Gabaon,
由卡德士巴爾乃亞起,直到迦薩,以及哥笙全境,直到基貝紅。
42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
若蘇厄這次出征,能獲取所有的王子和他們的土地,是因為上主以色列的天主在為以色列人作戰。
43 reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
以後,若蘇厄和所有跟隨他的以色列人,回到基耳加耳營。

< Iosue 10 >