< Iohannem 6 >
1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?
10 Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, et duobus piscibius quae superfuerunt his, qui manducaverant.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae iam factae erant: et non venerat ad eos Iesus.
18 Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo.
24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
26 Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios )
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29 Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.
32 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
33 Panis enim verus est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35 Dixit autem ei Iesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet in aeternum.
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis.
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
42 et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi?
43 Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. (aiōnios )
48 Ego sum panis vitae.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn )
52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
53 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
54 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios )
55 Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
56 qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
58 Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. (aiōn )
59 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
60 Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
63 Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.
65 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
67 Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
68 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. (aiōnios )
69 et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
70 Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
71 Dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.