< Iohannem 6 >

1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:
post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
3 Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum.
erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?
est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11 Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, et duobus piscibius quae superfuerunt his, qui manducaverant.
collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae iam factae erant: et non venerat ad eos Iesus.
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18 Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
mare autem vento magno flante exsurgebat
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo.
aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
26 Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios g166)
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus (aiōnios g166)
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
29 Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33 Panis enim verus est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
35 Dixit autem ei Iesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet in aeternum.
dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis.
sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die (aiōnios g166)
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
42 et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi?
et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
43 Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
45 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
47 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. (aiōnios g166)
amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam (aiōnios g166)
48 Ego sum panis vitae.
ego sum panis vitae
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn g165)
ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (aiōn g165)
52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
53 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
54 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die (aiōnios g166)
55 Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
56 qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
58 Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. (aiōn g165)
hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum (aiōn g165)
59 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
60 Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
63 Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
65 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
67 Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
68 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. (aiōnios g166)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes (aiōnios g166)
69 et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
70 Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
71 Dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

< Iohannem 6 >