< Iohannem 3 >
1 Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum.
ནིཀདིམནཱམཱ ཡིཧཱུདཱིཡཱནཱམ྄ ཨདྷིཔཏིཿ ཕིརཱུཤཱི ཀྵཎདཱཡཱཾ
2 Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
ཡཱིཤཽརབྷྱརྞམ྄ ཨཱཝྲཛྱ ཝྱཱཧཱརྵཱིཏ྄, ཧེ གུརོ བྷཝཱན྄ ཨཱིཤྭརཱད྄ ཨཱགཏ྄ ཨེཀ ཨུཔདེཥྚཱ, ཨེཏད྄ ཨསྨཱབྷིརྫྙཱཡཏེ; ཡཏོ བྷཝཏཱ ཡཱནྱཱཤྩཪྻྱཀརྨྨཱཎི ཀྲིཡནྟེ པརམེཤྭརསྱ སཱཧཱཡྻཾ ཝིནཱ ཀེནཱཔི ཏཏྟཏྐརྨྨཱཎི ཀརྟྟུཾ ན ཤཀྱནྟེ།
3 Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
ཏདཱ ཡཱིཤུརུཏྟརཾ དཏྟཝཱན྄ ཏཝཱཧཾ ཡཐཱརྠཏརཾ ཝྱཱཧརཱམི པུནརྫནྨནི ན སཏི ཀོཔི མཱནཝ ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ དྲཥྚུཾ ན ཤཀྣོཏི།
4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci?
ཏཏོ ནིཀདཱིམཿ པྲཏྱཝོཙཏ྄ མནུཛོ ཝྲྀདྡྷོ བྷཱུཏྭཱ ཀཐཾ ཛནིཥྱཏེ? ས ཀིཾ པུན རྨཱཏྲྀརྫཋརཾ པྲཝིཤྱ ཛནིཏུཾ ཤཀྣོཏི?
5 Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
ཡཱིཤུརཝཱདཱིད྄ ཡཐཱརྠཏརམ྄ ཨཧཾ ཀཐཡཱམི མནུཛེ ཏོཡཱཏྨབྷྱཱཾ པུན རྣ ཛཱཏེ ས ཨཱིཤྭརསྱ རཱཛྱཾ པྲཝེཥྚུཾ ན ཤཀྣོཏི།
6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
མཱཾསཱད྄ ཡཏ྄ ཛཱཡཏེ ཏན྄ མཱཾསམེཝ ཏཐཱཏྨནོ ཡོ ཛཱཡཏེ ས ཨཱཏྨཻཝ།
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
ཡུཥྨཱབྷིཿ པུན རྫནིཏཝྱཾ མམཻཏསྱཱཾ ཀཐཱཡཱམ྄ ཨཱཤྩཪྻཾ མཱ མཾསྠཱཿ།
8 Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu.
སདཱགཏིཪྻཱཾ དིཤམིཙྪཏི ཏསྱཱམེཝ དིཤི ཝཱཏི, ཏྭཾ ཏསྱ སྭནཾ ཤུཎོཥི ཀིནྟུ ས ཀུཏ ཨཱཡཱཏི ཀུཏྲ ཡཱཏི ཝཱ ཀིམཔི ན ཛཱནཱསི ཏདྭཱད྄ ཨཱཏྨནཿ སཀཱཤཱཏ྄ སཪྻྭེཥཱཾ མནུཛཱནཱཾ ཛནྨ བྷཝཏི།
9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?
ཏདཱ ནིཀདཱིམཿ པྲྀཥྚཝཱན྄ ཨེཏཏ྄ ཀཐཾ བྷཝིཏུཾ ཤཀྣོཏི?
10 Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?
ཡཱིཤུཿ པྲཏྱཀྟཝཱན྄ ཏྭམིསྲཱཡེལོ གུརུརྦྷཱུཏྭཱཔི ཀིམེཏཱཾ ཀཐཱཾ ན ཝེཏྶི?
11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
ཏུབྷྱཾ ཡཐཱརྠཾ ཀཐཡཱམི, ཝཡཾ ཡད྄ ཝིདྨསྟད྄ ཝཙྨཿ ཡཾཙྩ པཤྱཱམསྟསྱཻཝ སཱཀྵྱཾ དདྨཿ ཀིནྟུ ཡུཥྨཱབྷིརསྨཱཀཾ སཱཀྵིཏྭཾ ན གྲྀཧྱཏེ།
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
ཨེཏསྱ སཾསཱརསྱ ཀཐཱཡཱཾ ཀཐིཏཱཡཱཾ ཡདི ཡཱུཡཾ ན ཝིཤྭསིཐ ཏརྷི སྭརྒཱིཡཱཡཱཾ ཀཐཱཡཱཾ ཀཐཾ ཝིཤྭསིཥྱཐ?
13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.
ཡཿ སྭརྒེ྅སྟི ཡཾ ཙ སྭརྒཱད྄ ཨཝཱརོཧཏ྄ ཏཾ མཱནཝཏནཡཾ ཝིནཱ ཀོཔི སྭརྒཾ ནཱརོཧཏ྄།
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis:
ཨཔརཉྩ མཱུསཱ ཡཐཱ པྲཱནྟརེ སརྤཾ པྲོཏྠཱཔིཏཝཱན྄ མནུཥྱཔུཏྲོ྅པི ཏཐཻཝོཏྠཱཔིཏཝྱཿ;
15 ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (aiōnios )
ཏསྨཱད྄ ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ ཏསྨིན྄ ཝིཤྭསིཥྱཏི སོ྅ཝིནཱཤྱཿ སན྄ ཨནནྟཱཡུཿ པྲཱཔྶྱཏི། (aiōnios )
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (aiōnios )
ཨཱིཤྭར ཨིཏྠཾ ཛགདདཡཏ ཡཏ྄ སྭམདྭིཏཱིཡཾ ཏནཡཾ པྲཱདདཱཏ྄ ཏཏོ ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ ཏསྨིན྄ ཝིཤྭསིཥྱཏི སོ྅ཝིནཱཤྱཿ སན྄ ཨནནྟཱཡུཿ པྲཱཔྶྱཏི། (aiōnios )
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
ཨཱིཤྭརོ ཛགཏོ ལོཀཱན྄ དཎྜཡིཏུཾ སྭཔུཏྲཾ ན པྲེཥྱ ཏཱན྄ པརིཏྲཱཏུཾ པྲེཥིཏཝཱན྄།
18 Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
ཨཏཨེཝ ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ ཏསྨིན྄ ཝིཤྭསིཏི ས དཎྜཱརྷོ ན བྷཝཏི ཀིནྟུ ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ ཏསྨིན྄ ན ཝིཤྭསིཏི ས ཨིདཱནཱིམེཝ དཎྜཱརྷོ བྷཝཏི, ཡཏཿ ས ཨཱིཤྭརསྱཱདྭིཏཱིཡཔུཏྲསྱ ནཱམནི པྲཏྱཡཾ ན ཀརོཏི།
19 Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera.
ཛགཏོ མདྷྱེ ཛྱོཏིཿ པྲཱཀཱཤཏ ཀིནྟུ མནུཥྱཱཎཱཾ ཀརྨྨཎཱཾ དྲྀཥྚཏྭཱཏ྄ ཏེ ཛྱོཏིཥོཔི ཏིམིརེ པྲཱིཡནྟེ ཨེཏདེཝ དཎྜསྱ ཀཱརཎཱཾ བྷཝཏི།
20 Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
ཡཿ ཀུཀརྨྨ ཀརོཏི ཏསྱཱཙཱརསྱ དྲྀཥྚཏྭཱཏ྄ ས ཛྱོཏིརྲཱྀཏཱིཡིཏྭཱ ཏནྣིཀཊཾ ནཱཡཱཏི;
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
ཀིནྟུ ཡཿ སཏྐརྨྨ ཀརོཏི ཏསྱ སཪྻྭཱཎི ཀརྨྨཱཎཱིཤྭརེཎ ཀྲྀཏཱནཱིཏི སཐཱ པྲཀཱཤཏེ ཏདབྷིཔྲཱཡེཎ ས ཛྱོཏིཥཿ སནྣིདྷིམ྄ ཨཱཡཱཏི།
22 Post haec venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
ཏཏཿ པརམ྄ ཡཱིཤུཿ ཤིཥྱཻཿ སཱརྡྡྷཾ ཡིཧཱུདཱིཡདེཤཾ གཏྭཱ ཏཏྲ སྠིཏྭཱ མཛྫཡིཏུམ྄ ཨཱརབྷཏ།
23 Erat autem et Ioannes baptizans in Aennon, iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant, et baptizabantur.
ཏདཱ ཤཱལམ྄ ནགརསྱ སམཱིཔསྠཱཡིནི ཨཻནན྄ གྲཱམེ བཧུཏརཏོཡསྠིཏེསྟཏྲ ཡོཧན྄ ཨམཛྫཡཏ྄ ཏཐཱ ཙ ལོཀཱ ཨཱགཏྱ ཏེན མཛྫིཏཱ ཨབྷཝན྄།
24 Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.
ཏདཱ ཡོཧན྄ ཀཱརཱཡཱཾ ན བདྡྷཿ།
25 Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de Purificatione.
ཨཔརཉྩ ཤཱཙཀརྨྨཎི ཡོཧཱནཿ ཤིཥྱཻཿ སཧ ཡིཧཱུདཱིཡལོཀཱནཱཾ ཝིཝཱདེ ཛཱཏེ, ཏེ ཡོཧནཿ སཾནྣིདྷིཾ གཏྭཱཀཐཡན྄,
26 Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
ཧེ གུརོ ཡརྡྡནནདྱཱཿ པཱརེ བྷཝཏཱ སཱརྡྡྷཾ ཡ ཨཱསཱིཏ྄ ཡསྨིཾཤྩ བྷཝཱན྄ སཱཀྵྱཾ པྲདདཱཏ྄ པཤྱཏུ སོཔི མཛྫཡཏི སཪྻྭེ ཏསྱ སམཱིཔཾ ཡཱནྟི ཙ།
27 Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
ཏདཱ ཡོཧན྄ པྲཏྱཝོཙད྄ ཨཱིཤྭརེཎ ན དཏྟེ ཀོཔི མནུཛཿ ཀིམཔི པྲཱཔྟུཾ ན ཤཀྣོཏི།
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
ཨཧཾ ཨབྷིཥིཀྟོ ན བྷཝཱམི ཀིནྟུ ཏདགྲེ པྲེཥིཏོསྨི ཡཱམིམཱཾ ཀཐཱཾ ཀཐིཏཝཱནཱཧཾ ཏཏྲ ཡཱུཡཾ སཪྻྭེ སཱཀྵིཎཿ སྠ།
29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
ཡོ ཛནཿ ཀནྱཱཾ ལབྷཏེ ས ཨེཝ ཝརཿ ཀིནྟུ ཝརསྱ སནྣིདྷཽ དཎྜཱཡམཱནཾ ཏསྱ ཡནྨིཏྲཾ ཏེན ཝརསྱ ཤབྡེ ཤྲུཏེ྅ཏཱིཝཱཧླཱདྱཏེ མམཱཔི ཏདྭད྄ ཨཱནནྡསིདྡྷིརྫཱཏཱ།
30 Illum oportet crescere, me autem minui.
ཏེན ཀྲམཤོ ཝརྡྡྷིཏཝྱཾ ཀིནྟུ མཡཱ ཧྶིཏཝྱཾ།
31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.
ཡ ཨཱུརྡྷྭཱདཱགཙྪཏ྄ ས སཪྻྭེཥཱཾ མུཁྱོ ཡཤྩ སཾསཱརཱད྄ ཨུདཔདྱཏ ས སཱཾསཱརིཀཿ སཾསཱརཱིཡཱཾ ཀཐཱཉྩ ཀཐཡཏི ཡསྟུ སྭརྒཱདཱགཙྪཏ྄ ས སཪྻྭེཥཱཾ མུཁྱཿ།
32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.
ས ཡདཔཤྱདཤྲྀཎོཙྩ ཏསྨིནྣེཝ སཱཀྵྱཾ དདཱཏི ཏཐཱཔི པྲཱཡཤཿ ཀཤྩིཏ྄ ཏསྱ སཱཀྵྱཾ ན གྲྀཧླཱཏི;
33 Qui autem accepit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
ཀིནྟུ ཡོ གྲྀཧླཱཏི ས ཨཱིཤྭརསྱ སཏྱཝཱདིཏྭཾ མུདྲཱངྒིཏཾ ཀརོཏི།
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
ཨཱིཤྭརེཎ ཡཿ པྲེརིཏཿ སཨེཝ ཨཱིཤྭརཱིཡཀཐཱཾ ཀཐཡཏི ཡཏ ཨཱིཤྭར ཨཱཏྨཱནཾ ཏསྨཻ ཨཔརིམིཏམ྄ ཨདདཱཏ྄།
35 Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu eius.
པིཏཱ པུཏྲེ སྣེཧཾ ཀྲྀཏྭཱ ཏསྱ ཧསྟེ སཪྻྭཱཎི སམརྤིཏཝཱན྄།
36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (aiōnios )
ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ པུཏྲེ ཝིཤྭསིཏི ས ཨེཝཱནནྟམ྄ པརམཱཡུཿ པྲཱཔྣོཏི ཀིནྟུ ཡཿ ཀཤྩིཏ྄ པུཏྲེ ན ཝིཤྭསིཏི ས པརམཱཡུཥོ དརྴནཾ ན པྲཱཔྣོཏི ཀིནྟྭཱིཤྭརསྱ ཀོཔབྷཱཛནཾ བྷཱུཏྭཱ ཏིཥྛཏི། (aiōnios )