< Iohannem 2 >

1 Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi.
ᏦᎢᏁᏃ ᎢᎦ ᏕᎨᎦᏨᏍᏗᏍᎬᎩ ᎨᎵᎵ ᎨᏂ ᎦᏚᎲᎢ; ᏥᏌ ᎤᏥ ᎾᎿᎭᎡᏙᎲᎩ.
2 Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias.
ᏥᏌᏃ ᏩᏥᏯᏅᎲᎩ ᎠᎴ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᏕᎨᎦᏨᏍᏗᏍᎬ ᎤᏂᎷᎯᏍᏗᏱ.
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
ᎩᎦᎨᏃ-ᎠᏗᏔᏍᏗ ᎤᏗᏒᏅ, ᏥᏌ ᎤᏥ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎥᏝ ᏳᏂᏁᎭ ᎩᎦᎨ-ᎠᏗᏔᏍᏗ.
4 Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎯᎨᏴ ᎦᏙ ᎠᏴ ᏗᎩᎾᏓᏛᏙᏗ? ᎥᏝ ᎠᏏ ᎠᏴ ᏯᎩᏍᏆᎸᎡᎸ.
5 Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
ᎤᏥᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ ᎨᏥᏅᏏᏓᏍᏗ; ᏂᎦᎥ ᏂᏥᏪᏎᎲ ᎾᏍᎩ ᏂᏣᏛᏁᎸᎭ.
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
ᎾᎿᎭᏃ ᏕᎦᎧᎲᎩ ᏑᏓᎵ ᎠᎹ ᏗᏟᏍᏗ ᏅᏯ ᏗᎪᏢᏔᏅᎯ ᎠᏂᏧᏏ ᏥᏂᏕᎤᏅᏃ ᎤᎾᏓᏅᎦᎸᏗᏱ ᏥᏂᏕᎬᏅᎩ, ᏦᎠᏍᎪᎯ ᎢᏴᏛ ᎢᏳᏟᎶᏛ ᏗᏟᏍᏙᏗ ᎨᏒᎩ
7 Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
ᏥᏌᏃ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎠᎹ ᏗᏥᎧᎵᎢᏍᏓ ᎠᎹ ᏗᏟᏍᏗ. ᎾᏍᎩᏃ ᎠᎧᎵᎢ ᏚᏂᎧᎵᎸᎩ.
8 Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
ᎯᎠᏃ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎿᎭᏉ ᏗᏥᏢ ᎠᎴ ᎠᎾᎵᏍᏓᏴᎲᏍᎬ ᎤᎬᏫᏳᏌᏕᎩ ᏪᏥᏁᎥᏏ. ᏭᏂᏁᏁᎸᎩᏃ.
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,
ᎤᎬᏫᏳᏌᏕᎩ ᎤᏚᎩᏒ ᎠᎹ ᎩᎦᎨᎠᏗᏔᏍᏗ ᎢᏳᎵᏍᏔᏅᎯ, ᎠᎴ ᎾᎦᏔᎲᎾ ᎨᏎ ᏧᎶᏒᎢ, ᎨᏥᏅᏏᏓᏍᏗᏍᎩᏂ ᎠᎹ ᎤᏂᏢᏛ ᎠᏂᎦᏔᎲᎩ, ᎤᎬᏫᏳᏌᏕᎩ ᏭᏯᏅᎲᎩ ᎠᏍᎦᏯ ᏣᎦᏨᏍᏗᏍᎩ,
10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
ᎠᎴ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ; ᎾᏂᎥ ᏴᏫ ᎠᎾᎴᏅᏗᏍᎪ ᎠᏂᏝᎲᏍᎪ ᎣᏌᏂ ᎩᎦᎨᎠᏗᏔᏍᏗ, ᎿᎭᏉᏃ ᎤᏣᏘ ᎤᎾᏗᏔᎲᎯ ᏥᎨᏐᎢ ᎩᎳ ᎤᏐᏅ ᎠᏂᏝᎲᏍᎪᎢ; ᏂᎯᏍᎩᏂ ᏣᏍᏆᏂᎪᏕ ᎣᏍᏛ ᎩᎦᎨ-ᎠᏗᏔᏍᏗ ᎪᎯ ᎢᏯᏍᏗ.
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᎤᎴᏅᏔᏅᎩ ᏥᏌ ᎤᏍᏆᏂᎪᏗ ᏚᎸᏫᏍᏓᏁᎸᎩ ᎨᎵᎵ ᎨᏂ ᎦᏚᎲᎢ, ᎠᎴ ᎬᏂᎨᏒ ᏄᏩᏁᎸᎩ ᎠᏥᎸᏉᏗᏳ ᎨᏒᎢ. ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᎬᏬᎯᏳᏅᎩ.
12 Post haec descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.
ᎾᏍᎩᏃ ᏄᎵᏍᏔᏂᏙᎸ ᎨᏆᏂ ᏭᎶᏒᎩ, ᎤᏩᏒ, ᎠᎴ ᎤᏥ, ᎠᎴ ᎠᎾᎵᏅᏟ ᎠᎴ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ; ᎠᎴ ᎾᎿᎭᎢᎸᏍᎩᏉ ᏄᏂᏒᎸᎩ.
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:
ᎧᏃᎯᏰᎩᏃ ᏗᎵᏍᏓᏴᏗᏱ ᎠᏂᏧᏏ ᎤᎾᏤᎵᎦ ᎤᏍᏆᎸᎯᏗᏒᎩ; ᏥᏌᏃ ᏥᎷᏏᎵᎻ ᏭᎶᏒᎩ.
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
ᎤᏛᏅᏃ-ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ ᏚᏩᏛᎲᎩ ᎠᏂᏅᎩ ᏗᏂᎾᏕᎩ ᏩᎦ ᎠᎴ ᎠᏫ ᎠᎴ ᎫᎴ-ᏗᏂᏍᎪᏂᎯ, ᎠᎴ ᎠᏕᎸ ᏗᏂᏁᏟᏴᏍᎩ.
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
ᎦᏩᏍᏛᏂᏍᏗᏃ ᎤᏬᏢᏅ, ᏂᎦᏛ ᎤᏛᎾ-ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ ᏚᏄᎪᏫᏒᎩ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎠᏫ, ᎠᎴ ᏩᎦ; ᏚᏤᏮᎩᏃ ᎠᏕᎸ ᏚᏂᎲ ᎠᏕᎸ ᏗᏂᏁᏟᏴᏍᎩ, ᎠᎴ ᏚᎷᏆᏗᏅᏒᎩ ᏕᎦᏍᎩᎸᎢ.
16 Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
ᎠᎴ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ ᎫᎴ-ᏗᏂᏍᎪᏂᎯ ᏗᏂᎾᏕᎩ; ᎯᎠ ᏗᏥᎧᎲᎾ, ᏞᏍᏗ ᎡᏙᏓ ᎦᏁᎸ ᎦᏃᏙᏗᏱ ᎠᏓᏁᎸ ᎢᏨᏁᎸᎢ.
17 Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.
ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯᏃ ᎤᎾᏅᏓᏛᎩ ᎯᎠ ᏂᎬᏅ ᎪᏪᎸᎢ; “ᏣᏤᎵ ᎠᏓᏁᎸ ᏓᏇᎷᎬ ᎠᎩᏯᎣᏅ.”
18 Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis?
ᎠᏂᏧᏏᏃ ᎤᏂᏁᏨ ᎯᎠ ᏅᎬᏩᏪᏎᎸᎩ; ᎦᏙ ᎠᏙᎴᎰᎯᏍᏙᏗ ᎬᏂᎨᏒ ᏅᏓᏍᎩᏴᏁᎵ, ᎾᏍᎩ ᏥᏄᏍᏗ ᏥᏕᏣᎸᏫᏍᏓᏁᎭ?
19 Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
ᏥᏌ ᎤᏁᏨᎩ ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎸᎩ; ᎢᏥᏲᏍᏓ ᎯᎠ ᎤᏛᏅ-ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ, ᏦᎢᏉᏃ ᎢᎦ ᏓᏥᏱᎵᏙᎵ ᎿᎭᏉ ᏛᎦᏁᏍᎨᎰᏂ.
20 Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
ᎠᏂᏧᏏᏃ ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏒᎩ; ᏅᎦᏍᎪᎯ ᏑᏓᎵᎦᎵ ᏧᏕᏘᏴᏛ ᎤᏂᏱᎵᏙᎸᎯ ᎠᎾᏁᏍᎨᏍᎬ ᎯᎠ ᎤᏛᏅ-ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ; ᏥᎪᏃ ᏂᎯ ᏦᎢᏉ ᎢᎦ ᏛᎯᏱᎵᏙᎵ ᏛᎭᏁᏍᎨᎰᏂ?
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
ᎠᏎᏃ ᎤᏩᏒ ᎠᏰᎸ ᎠᏓᏁᎸ ᎧᏁᎢᏍᏗᏍᎬᎩ ᎾᏍᎩ ᏄᏪᏒ.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae, et sermoni, quem dixit Iesus.
ᎰᏩᏃ ᎿᎭᏉ ᎤᏲᎱᏒ ᏕᎤᎴᏅ ᎬᏩᏍᏓᏩᏗᏙᎯ ᎤᎾᏅᏓᏛᎩ ᎾᏍᎩ ᏂᏚᏪᏎᎸᎢ; ᎠᎴ ᎤᏃᎯᏳᏅᎩ ᎪᏪᎵ ᎠᎴ ᎾᏍᎩ ᏥᏌ ᎤᏁᏨᎢ.
23 Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
ᏥᎷᏏᎵᎻᏃ ᎡᏙᎲ ᎧᏃᎯᏰᎩ ᏗᎵᏍᏓᏴᏗᏱ ᎢᏳ ᎨᏒᎢ, ᎤᏂᏣᏛᎩ ᎤᏃᎯᏳᏅ ᏚᏙᎥᎢ, ᎤᏂᎪᎲ ᎤᏍᏆᏂᎪᏗ ᏚᎸᏫᏍᏓᏁᎸᎢ.
24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
ᎠᏎᏃ ᏥᏌ ᎥᏝ ᎤᏩᏒ ᏱᏚᏓᏲᏎᎢ, ᎾᏂᎥᏰᏃ ᏓᎦᏔᎲᎩ,
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
ᎥᏝ ᎠᎴ ᎤᏚᎸᏗ ᏱᏄᎵᏍᏓᏁᎮ ᎩᎶ ᎬᏂᎨᏒ ᎢᏳᏩᏁᏗᏱ ᏄᏍᏛ ᏴᏫ, ᎠᎦᏔᎲᎩᏰᏃ ᏄᏍᏛ ᎭᏫᏂ ᎤᏪᎲ ᏴᏫ.

< Iohannem 2 >