< Iohannem 17 >

1 Haec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te:
haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
2 Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (aiōnios g166)
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam (aiōnios g166)
3 Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. (aiōnios g166)
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum (aiōnios g166)
4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus fieret, apud te.
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt:
nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
9 Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis:
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, ego custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
13 Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18 Sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos in mundum.
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19 Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me:
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22 Et ego claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25 Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

< Iohannem 17 >