< Iohannem 12 >
1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
2 Fecerunt autem ei coenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 Quare hoc unguentum non vaeniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
8 Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis.
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.
12 In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
14 Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo: et haec fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
20 Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
22 Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
23 Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25 Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. (aiōnios )
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est.
30 Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
31 Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
32 Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 (hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? (aiōn )
35 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
38 ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
44 Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
45 Et qui videt me, videt eum, qui misit me.
46 Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (aiōnios )