< Iohannem 11 >
1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororum eius.
2 (Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.
7 deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum.
8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?
9 Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt:
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. sed eamus ad eum.
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo.
17 Venit itaque Iesus: et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
18 (Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.)
19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
22 Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23 Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus.
24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25 Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
26 et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? (aiōn )
27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
29 Illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum:
30 nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31 Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
35 Et lacrymatus est Iesus.
36 Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?
38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei.
39 Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam foetet, quatriduanus est enim.
40 Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
41 Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me.
42 ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare veni foras.
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire.
45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus.
47 Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49 Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente,
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56 Quaerebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
57 Dederant autem Pontifices, et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendat eum.