< Job 1 >

1 Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:
vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
natique sunt ei septem filii et tres filiae
3 Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4 Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
6 Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo?
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum?
cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
10 nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
11 Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet nisi in faciem benedixerit tibi.
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
14 nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos,
nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
15 et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi.
et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi.
sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi.
repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20 Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit,
tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

< Job 1 >