< Job 8 >
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
respondens autem Baldad Suites dixit
2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
3 Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5 Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
6 Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae:
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7 In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
9 (Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10 Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
13 Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit:
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15 Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
16 Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19 Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
20 Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21 Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22 Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet