< Job 42 >
1 Respondens autem Iob Domino, dixit:
2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
7 Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
8 Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob.
9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.
10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob, duplicia.
11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quattuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinae.
13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
16 Vixit autem Iob post haec, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem,
17 et mortuus est senex, et plenus dierum.