< Job 40 >

1 Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob:
耶和華又對約伯說:
2 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
強辯的豈可與全能者爭論嗎? 與上帝辯駁的可以回答這些吧!
3 Respondens autem Iob Domino, dixit:
於是,約伯回答耶和華說:
4 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
我是卑賤的!我用甚麼回答你呢? 只好用手摀口。
5 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
我說了一次,再不回答; 說了兩次,就不再說。
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
於是,耶和華從旋風中回答約伯說:
7 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
你要如勇士束腰; 我問你,你可以指示我。
8 Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut tu iustificeris?
你豈可廢棄我所擬定的? 豈可定我有罪,好顯自己為義嗎?
9 Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
你有上帝那樣的膀臂嗎? 你能像他發雷聲嗎?
10 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
你要以榮耀莊嚴為妝飾, 以尊榮威嚴為衣服;
11 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
要發出你滿溢的怒氣, 見一切驕傲的人,使他降卑;
12 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
見一切驕傲的人,將他制伏, 把惡人踐踏在本處;
13 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
將他們一同隱藏在塵土中, 把他們的臉蒙蔽在隱密處;
14 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
我就認你右手能以救自己。
15 Ecce, Behemoth, quem feci tecum, foenum quasi bos comedet:
你且觀看河馬; 我造你也造牠。 牠吃草與牛一樣;
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
牠的氣力在腰間, 能力在肚腹的筋上。
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
牠搖動尾巴如香柏樹; 牠大腿的筋互相聯絡。
18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
牠的骨頭好像銅管; 牠的肢體彷彿鐵棍。
19 Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
牠在上帝所造的物中為首; 創造牠的給牠刀劍。
20 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.
諸山給牠出食物, 也是百獸遊玩之處。
21 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
牠伏在蓮葉之下, 臥在蘆葦隱密處和水窪子裏。
22 Protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
蓮葉的陰涼遮蔽牠; 溪旁的柳樹環繞牠。
23 Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
河水泛濫,牠不發戰; 就是約旦河的水漲到牠口邊,也是安然。
24 In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
在牠防備的時候,誰能捉拿牠? 誰能牢籠牠穿牠的鼻子呢?

< Job 40 >