< Job 4 >
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
4 Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es.
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7 Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
8 Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
9 Flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos:
10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius.
13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
14 Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:
15 Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
17 Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?
18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
19 Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
20 De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.