< Job 38 >
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
6 Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
7 Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
9 Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?
10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
11 Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
15 Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18 Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia,
19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
20 Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23 Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?
24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
26 Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27 Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
28 Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris?
29 De cuius utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit?
30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32 Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis?
33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
37 Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet?
38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?
39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis,
40 Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad eum, vagientes, eo quod non habeant cibos?