< Job 36 >

1 Addens quoque Eliu, haec locutus est:
وَعَادَ أَلِيهُو فَقَالَ:١
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
«ٱصْبِرْ عَلَيَّ قَلِيلًا، فَأُبْدِيَ لَكَ أَنَّهُ بَعْدُ لِأَجْلِ ٱللهِ كَلَامٌ.٢
3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
أَحْمِلُ مَعْرِفَتِي مِنْ بَعِيدٍ، وَأَنْسُبُ بِرًّا لِصَانِعِي.٣
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
حَقًّا لَا يَكْذِبُ كَلَامِي. صَحِيحُ ٱلْمَعْرِفَةِ عِنْدَكَ.٤
5 Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
«هُوَذَا ٱللهُ عَزِيزٌ، وَلَكِنَّهُ لَا يَرْذُلُ أَحَدًا. عَزِيزُ قُدْرَةِ ٱلْقَلْبِ.٥
6 Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
لَا يُحْيي ٱلشِّرِّيرَ، بَلْ يُجْرِي قَضَاءَ ٱلْبَائِسِينَ.٦
7 Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.
لَا يُحَوِّلُ عَيْنَيْهِ عَنِ ٱلْبَارِّ، بَلْ مَعَ ٱلْمُلُوكِ يُجْلِسُهُمْ عَلَى ٱلْكُرْسِيِّ أَبَدًا، فَيَرْتَفِعُونَ.٧
8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis.
إِنْ أُوثِقُوا بِٱلْقُيُودِ، إِنْ أُخِذُوا فِي حِبَالَةِ ٱلذِّلِّ،٨
9 Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
فَيُظْهِرُ لَهُمْ أَفْعَالَهُمْ وَمَعَاصِيَهُمْ، لِأَنَّهُمْ تَجَبَّرُوا،٩
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
وَيَفْتَحُ آذَانَهُمْ لِلْإِنْذَارِ، وَيَأْمُرُ بِأَنْ يَرْجِعُوا عَنِ ٱلْإِثْمِ.١٠
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
إِنْ سَمِعُوا وَأَطَاعُوا قَضَوْا أَيَّامَهُمْ بِٱلْخَيْرِ وَسِنِيهِمْ بِٱلنِّعَمِ.١١
12 Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
وَإِنْ لَمْ يَسْمَعُوا، فَبِحَرْبَةِ ٱلْمَوْتِ يَزُولُونَ، وَيَمُوتُونَ بِعَدَمِ ٱلْمَعْرِفَةِ.١٢
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
أَمَّا فُجَّارُ ٱلْقَلْبِ فَيَذْخَرُونَ غَضَبًا. لَا يَسْتَغِيثُونَ إِذَا هُوَ قَيَّدَهُمْ.١٣
14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
تَمُوتُ نَفْسُهُمْ فِي ٱلصِّبَا وَحَيَاتُهُمْ بَيْنَ ٱلْمَأْبُونِينَ.١٤
15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius.
يُنَجِّي ٱلْبَائِسَ فِي ذِلِّهِ، وَيَفْتَحُ آذَانَهُمْ فِي ٱلضِّيقِ.١٥
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
«وَأَيْضًا يَقُودُكَ مِنْ وَجْهِ ٱلضِّيقِ إِلَى رَحْبٍ لَا حَصْرَ فِيهِ، وَيَمْلَأُ مَؤُونَةَ مَائِدَتِكَ دُهْنًا.١٦
17 Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
حُجَّةَ ٱلشِّرِّيرِ أَكْمَلْتَ، فَٱلْحُجَّةُ وَٱلْقَضَاءُ يُمْسِكَانِكَ.١٧
18 Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
عِنْدَ غَضَبِهِ لَعَلَّهُ يَقُودُكَ بِصَفْقَةٍ. فَكَثْرَةُ ٱلْفِدْيَةِ لَا تَفُكُّكَ.١٨
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
هَلْ يَعْتَبِرُ غِنَاكَ؟ لَا ٱلتِّبْرَ وَلَا جَمِيعَ قُوَى ٱلثَّرْوَةِ!١٩
20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
لَا تَشْتَاقُ إِلَى ٱللَّيْلِ ٱلَّذِي يَرْفَعُ شُعُوبًا مِنْ مَوَاضِعِهِمْ.٢٠
21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.
اِحْذَرْ. لَا تَلْتَفِتْ إِلَى ٱلْإِثْمِ لِأَنَّكَ ٱخْتَرْتَ هَذَا عَلَى ٱلذِّلِّ.٢١
22 Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
«هُوَذَا ٱللهُ يَتَعَالَى بِقُدْرَتِهِ. مَنْ مِثْلُهُ مُعَلِّمًا؟٢٢
23 Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
مَنْ فَرَضَ عَلَيْهِ طَرِيقَهُ، أَوْ مَنْ يَقُولُ لَهُ: قَدْ فَعَلْتَ شَرًّا؟٢٣
24 Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
اُذْكُرْ أَنْ تُعَظِّمَ عَمَلَهُ ٱلَّذِي يُغَنِّي بِهِ ٱلنَّاسُ.٢٤
25 Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
كُلُّ إِنْسَانٍ يُبْصِرُ بِهِ. ٱلنَّاسُ يَنْظُرُونَهُ مِنْ بَعِيدٍ.٢٥
26 Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius inaestimabilis.
هُوَذَا ٱللهُ عَظِيمٌ وَلَا نَعْرِفُهُ وَعَدَدُ سِنِيهِ لَا يُفْحَصُ.٢٦
27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum.
لِأَنَّهُ يَجْذُبُ قِطَارَ ٱلْمَاءِ. تَسُحُّ مَطَرًا مِنْ ضَبَابِهَا٢٧
28 Qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper.
ٱلَّذِي تَهْطِلُهُ ٱلسُّحُبُ وَتَقْطُرُهُ عَلَى أُنَاسٍ كَثِيرِينَ.٢٨
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum.
فَهَلْ يُعَلِّلُ أَحَدٌ عَنْ شَقِّ ٱلْغَيْمِ أَوْ قَصِيفِ مِظَلَّتِهِ؟٢٩
30 Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
هُوَذَا بَسَطَ نُورَهُ عَلَى نَفْسِهِ، ثُمَّ يَتَغَطَّى بِأُصُولِ ٱلْيَمِّ.٣٠
31 Per haec enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus.
لِأَنَّهُ بِهَذِهِ يَدِينُ ٱلشُّعُوبَ، وَيَرْزُقُ ٱلْقُوتَ بِكَثْرَةٍ.٣١
32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
يُغَطِّي كَفَّيْهِ بِٱلنُّورِ، وَيَأْمُرُهُ عَلَى ٱلْعَدُوِّ.٣٢
33 Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, ut ad eam possit ascendere.
يُخْبِرُ بِهِ رَعْدُهُ، ٱلْمَوَاشِيَ أَيْضًا بِصُعُودِهِ.٣٣

< Job 36 >