< Job 31 >
1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hereditatem Omnipotens de excelsis?
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus:
6 Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam.
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutus est oculus meus cor meum, et si manibus meis adhaesit macula:
8 Seram, et alius comedat: et progenies mea eradicetur.
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum:
10 Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me.
14 Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?
15 Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et formavit me in vulva unus?
16 Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci:
17 Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea:
18 (Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: et de utero matris meae egressa est mecum.)
19 Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
20 Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est:
21 Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
22 Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.
24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea.
25 Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.
26 Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare:
27 Et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo.
28 Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
29 Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultavi quod invenisset eum malum.
30 Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius.
31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut saturemur?
32 Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
34 Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens: et librum scribat ipse qui iudicat.
36 Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
37 Per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram eum.
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent:
39 Si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi:
40 Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.