< Job 29 >
1 Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
6 Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
7 Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
8 Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
14 Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15 Oculus fui caeco, et pes claudo.
oculus fui caeco et pes claudo
16 Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator